{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 207.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 207.1-4","ref":"207.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"re proditum est. Idem apud Indos de Sale Clitarchus asserit. Non ergo recte dixit Eratosthenes: quam e continente neque Corsicam: neque Sardiniam cerni posse ait. Neque Artemidorus: qui eas longe in pelago: utramque mil le ac, coabesse stad inquit. Quoniam siquimus aliis: ne nombis sane spectabiles extitisset: quae ta protul abes sent: ut manifeste cernerentur: & praesertim Corsica. Extat autem in Ethalia portus nomine Argous: ab argo naui dictus ut phibent. Nam cum Medea Circem uisere concupisset lasonem: illius domicilia quaeritasse ferunt Permanere adhuc etiam quaesdam minutiarum abrasarum uarietates: quaes Argonautae fecerant: & in unum compactae calculi sunt in ripa. Huiusmodi uero fabulamentorum fictiones: eorum quae a nobis narrantur indiciia sunt: ut Homerus ipse non omnia per se finxerit. Sed cum talium uulgatos rumores audiret: iis longas addebat distantias locorumque digressiones: Sicut Vlyxem in Oceanum exisse fecit. Similiter & lasonem: cum huic & illi errores ob uenerintur, Velut & Menelao. De Ethalia quidem tantum dixerim. Corsica uero quam graeci Cirnum appellant: maligne colitur: Aspera: & plurimis in partibus prorsus in accessibilis. Adeo ut quieius montes habitant: ex latrociniis uitam legentes: superent ipsas immanitate baeluas. Cum ergo Ronani Imperatores in eos irruant ipsorumque castella irrumperant: magnumque seruorum gregem captum aduehant: Ronae cernere est simul & mirari qui agrestis uideatur effigies: quamque bestiarum appareat diritas faciesque truculentae. Aut enim uitam tolerare non possunt per socordiam: & ignauiam insensati dominos conterunt. Itaque licet pris paululum exponant precii tamen poenitentia torquentur. Habitabilia tamen nonnulla sunt castella: Blesini: Carax: Eniconiae: Vapa nes: locorum scriptores Insulae huius longitudinem asserunt miliaria.c. & Ix esse, latitudinem uero. lxx. Sar diniae autem longitudo, cc. & xx.latitudo. xcviii. Secundum alios ambitus Corsicae: circiter tria milia & co.stad. Sardiniae autem quatruor milia est. Eius pars non modica est aspera: minimeque tranquilla. Magna quoque pars agrum habet rebus omnibus felicem: praecipue tritico,. Plerasque uero urbes continet. Ex quibus digniores sunt Calaris & Sulchi, Locorum quoque uirtuti malignitas quaedam obstat. Insula enim aestiuo tem pore morbosa est: in locis maxime foecundis. Haec autem ipsa montani populantur incolae. Et quidem frequenter: qui Diagesbei uocantur. Cum antea lolenses nominarentur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 205","label":"205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/205"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 207.5-8","label":"207.5 to 207.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}