{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 207.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 207.5-8","ref":"207.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Memoriae enim proditum est: lolaum plerosque adducerentem Her culis filios huc applicuisse. Et cum insulae accolis Barbaris cohabitasse: qui natione Thusci erant. Poeni postmodum Carthagie delati: inperium obtinuerunt: cumque iis aduersum Ronanos bellum gerebant. His autem de letis: rerum omnium potiti sunt Ronani. Montanorum uero quaeterni sunt populi. Parati: Sossinati: Balari: Aconites: Speluncasque inhabitant. Neque agri quippiam habent seminarii. Et quem het: tamen segniter serunt. Sed alios accurate colentes spoliant: parti indigenas: partim trans aequora nauibus inuadentes. Presertim pisanos Mis si eo praetores quaedam cohibent. Alia fessi omittunt. Cum pestilentibus in locis exercitum assidue nutrire: minime conducat. Reliquum est autem illis imperatoribus: ut exercitum ductent artibus quibuspiam. Et quidem Barbarorum morem obseruantes. Nam ii post latrocinandum: dies complurimos praede nundinas celebrant. Tunc incursantur: multosque mortales in manus retrahunt. Has in insulas nascuntur arietes: qui pro lana pilum capri num procreant: quos Musmones uocitant., Eorum sese pellibus: thoracis modo muniunt, Pelta utuntur & pu gione. A media inter populoniam & pisas regione satis cernuntur insulae. Oblongae autem sunt: pariterque a leipsis distantes. Haec tres in Austrum Africamque conuersae. Ethalia multo caeteris minor est. Ex African uero in Sardiniam: ubi propius est: distantiam miliarium,cccesse: locorum descriptores prodidere. Post populoniam Cosse: paulo supra mare oppidum extat. In sinu tumulus sublimis est: in quo aedificatum est oppidum sub quo Herculis portus iacet. Et lacus ex mari salsus propinqus. Ad sinusque ipsius ultima Thynnorum prospectus est. Thynnus enim non modo glandes: uerum etiam purpuras prosequitur prode terram. Ab exteriore pelago: usque in Siciliam inchoans. A cossis Ostiam nauigantibus exiguae occurrunt urbes, Grauisce: pyrgi: Hallium: Fregena. Ad Grauiscas, ccc, sunt stad. Inter haec locus est quem Regis uillam uocant. Hanc Maleoti pe lasgi regiam fuisse: scriptis mandatum est. Quem cum finitimis pelasgis in his locis magna excellentem potem tia: inde digressum: Athenas petiisse. Ex hac natione sunt etiam ii qui Angyalam habitauere. A Grauiscis ue ro ad Pyrgos paulominus,c. & octoginta stad. Ad stad inde.xxx. Ceretanorum est Emporium. Habetque Lu cinae templum a pelasgis costructum: quondam opulentissimum. Ipsum autem ficiliae Tyrannus Dionysius depecu latus est: in cursu ad Corsicam. A pyrgis Ostiam, cc.lx. stad. In medio est Hallium & Fregena.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 207.1-4","label":"207.1 to 207.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 207.9-11","label":"207.9 to 207.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/207.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}