{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 210.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 210.1-4","ref":"210.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"a Lupa catulorum instar: lactari inspectarentur: Faustulus loci illius Subulcus sublatos enutriit insantes. Coniectari licet: subditum quendam Amulio locupletem: acceptos educasse. Et alterum quidem Romulum Alterum autem Remum nominasse. Hi ergo cum adoleuissent: impetu in Amulium facto: eum stirpemque eius delesse. Quibus extinctis & restituto in regnum Numitore domum reuersos: Romam condidisse i locis: non quidem arbitrio delectis & idoneis: sed necessitate oblatis. Solum,n.neque munitum: neque agrum circumadiatem tem: alendae ciuitati satis fertilem habet. Neque mortales ad habitandum: abunde conuenietes. Qui maderant seorsum habitabant: urbis aedificandae moenibus propinqui. Nec Albanorum Imperio subiecti: Erant autem collatia: Antennae: Fidenae: Lauinium: Aliaeque huius generis urbes: Tunc quidem oppidula: nunc autem ui ci. Priuataque quorundam aedificia: longe a Roma stad.xxx. distantia. Intra quintum igitur & sextum lapidem: sic enim miliaria designabantur. Locus erat festi appellatus: ubi Romani tunc terminus monstrabatur agri Sa crorum praesules: & hic & aliis in locis: prinde ac in finibus: eadem die sacrificium absoluunt: quod Ambaruale uocant: Orta igitur inter eos seditiont: inter aedificanda moenia. Remum occisum fuisse traditur. Vrbe deinde condita Romulus mortales conuenas aggregat: sacrum ouendam locum Asylum aperiens: inter collem & Capitolium Quo perfugientes finitimos ciuitate donatos designat. Eis cum adipisci connubia nequiret Ne prumo consecratum equestre uulgat certamen. Quod & hac ipsa conficitur aetate. Conuenientibus per multis maxima ex parte Sabinis edicit: ut celibes cuncti: uirgines eo profectas rapiant. Rex ergo Curium. T. Tatius iniuriam uindicaturus armis: in regni societatem: & ciuitatis cum Ronulo conuenit: Caeso autem pero dolum Ta tio: Lauinii: solus non inuitis Quiritibus: Romulus tenuit Imperium. Post Romulum Numa Pompilius T. Tatio conterraneus: regnum suscepit: ita iubentibus subditis. Haec quidem urbis Romae creatioem: que maxime fidem uendicat. Prior quaedam ac fabulosa altera Coloniam ex Arcadibus deductum ab Euandro esse commemorat. Huic enim hospitio iunctum Herculem fama est Geryone boues agitantem, Euander a Nicostrata matre: quae uaticinandi noticia pollebat intellexerat: in satis esse. Herculem post consumata certamina: deorum numero adscitum iri. Quibus Herculi renunciatis: sacra aedem aperte posuisse. Et Graecant co ritu immolasse. Quem & haec aetas Herculi seruat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 209","label":"209","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/209"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 210.5-8","label":"210.5 to 210.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/210.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}