{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 213.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 213.9-11","ref":"213.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"Tea numnquod Sidicinum uocant: ordine deinde situm: ex imposito uocabulo: Sidicinorum esse demonstratur: qui quidem ex Oscorum gente Campana restant. Adeo ut & haec Campaniae ciuitas diceretur: maxima inter latinas urbes. Inde Calenum: urbs imprimis eximia: adiuncta & ipsa Casilino. Vtroque autem ex latinae latere dextor sum inter illam & Appiam: Setia & Signia sunt: uini feraces: altera quidem preciosissimi: Alterius uinum est: quod aluum sistit: quod Signinum uocitant. Ante hanc Priuernum est: & Cora & Syes & Pusilla quaedam Praefectura: Velitreque & Alatrium. Sunt & fregelle: quas praeterfluit Liris: qui ad Minturnas erumpit. Qui hoc quidem tempore nicus est: & olim urbs magnifacienda: & quae complures ex iam dictis circum hambitationes adiacentes contineret. His autem annis conueniunt: ut ludos & sacrificia in ea perficiant. Ea uero cum a Romanis defecisset: funditus est diruta. Plurimae autem sunt & horum: & eorum qui in la tina: & eorum qui post illos sunt: in Equis & Hernicis & Volscis ciuitates constructae. Sunt & Romanorum oppida a sinistra Latinae: inter eam & Valeriam: Gabii sane extant in Praenestina uia siti: ubi Latomiae sunt: plus quam reliquae lapides Romae suppeditantes: distantes Roma & Praeneste exequo ad stadia centum. Inde Praeneste de quo mox uerba faciemus. Dehinc supra montes Praenostinos Hernicorum oppidulum & pitulum & Anagnia urbs insignis: & Cereate & Sora. Apud quam elabens Liris Fregellas affluit atque Minturnas. Dehinc aliae quaedam & Venafrum: Vnde Oleum optimum. Oppidulu quidem ipsum in uertice situm est, Praeter cuius radicem Vulturnus excurrit. Qui iuxta Casilinum delatus: in eiusdem nominis urbem erumpit. Esernia porro & Allise: Samnitica iam sunt oppida. Alterum bello Marsi co deletum: alterum superstes adhuc. Caeterum Valeria a Tiburtinis capiens initium: & Marsos & Corfinium Pelignorum Mentropolin ducit. In ea latinae urbes sunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 213.5-8","label":"213.5 to 213.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 214.1-4","label":"214.1 to 214.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}