{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 214.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 214.1-4","ref":"214.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Valeria & Carseoli & Alba: Prope est Cuculum oppidulum. In Romae uero conspectu sunt Tibur: Praeneste & Thusculum. Tibur quidem Herculeum est & Ca taracta idest descensus est: qua facit Anio: ubi nauigabilis esse incipit: cum e sublimi profundam in uallem praeceps defertur. Et prurbi ipsi uicina nemora. Hoc ex loco mira est fructuum abundantia: praeter lapi dis effossiones: qui Tiburtinus dicitur: & alterius Gabiorum: & eius qui rubeus dicitur. Adeo ut eorum ex me tallis exportatio: & subuectio facillima fiat: ad plurima opera Romae conficienda, In hac planitiae Anic fluit: & quas nuncupant Albulas: aquas frigidas multis e fontibus edentes: uarios ad morbos salutare: cum potu: tum incessionibus admissas. Talia sunt etiam Labana: non longe ab istis: in agro Nomentano: & circa Ereti locos. Habet Praeneste fortunae templum illustre: unde certa eduntur Oracula Istae duae ur bes in eadem montana regione sitae sunt: distantes inuicem stad.c. E Roma uero bis tot Praeneste. At mi nus tibur abest. Graecam uero utramque esse commemorant. Praeneste enim quodam polysthephanum idest multarum coronarum appellatam: Valida autem nunc est utraque: sed Praeneste amplius. Na super urbem quidem: montem habent excelsum. A tergoque continui montis collo disiunctum duobus stad arduum ascensu. Ad tan ualidam uero munitionem etiam foueis occultis quaquauersum: usque ad plana perforatus est: & aquationis gratia: & clandestinae fugae. In quarum una Marius obsidione oppressus oppetit. Reliquis sane urbibus conmoditati sunt murorum munimina. Praenestinis autem cladi: propter Romanorum seditiones. Confugienti bus enim eo seditiosis: & per obsidionem deprehensis: & urbem uastari: & agrum alienari contigit: ad Insontes culpa relata. Fluit autem per agrum Verestis fluuius. Ex orientali autem Romae regione dictae urbes extant. Interius uero ad montanum illarum tractum: alterum tergum est: uallem in medio relinquens ad Algidum: sublime sane ad Albanum usque collem super eo quidem situm est Thusculum: ciuitas egregiis ornametis insignis: eam ui neta coronant: tectaque magnifica. Ex ea praesertim regione: quae in Romanum descedit aspectum isto in loco Thusculanum est iugum: irriguum & terris fertile: queto surgens ascensu.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 213.9-11","label":"213.9 to 213.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/213.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 214.5-8","label":"214.5 to 214.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/214.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}