{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 217.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 217.1-4","ref":"217.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/217.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/217.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/217.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Deinde reductum profundum littus in sinu Baias apit. Aquasque calidas & ad uoluptatem: & ad sanandos morbos accommodissimas. Contiguus Baiis Lucrinuns adest sinus. Intra quem Auernus est: qui comprehensam usque Mi senum tellurem: Cheronnesum.i.manualem efficit insulam: a maris spatio inter ipsum atque Cumas. Exiguus enim est reliquum Isthmus, icircundatum pelago: paucorum sane stadiorum solum: perfossam quae Cumas itur. ad mare ipsum. In Auerno autem maiores nterni Homerica defunctorum uaticinia fuisse: fabulis edidere. Ibique cum oraculum extitisse traditum sit: Vlyxem eo nauigasse. Est autem Auernus: & fundo & ostio: sinus commodus & magnitudie & natura portum continens: usum tamen portus nequaequam praebees: quoniam an te illum Lucrinus portus. Supercilia quaedam ardua Auernum undique circuncludunt: praeter Ostium. Hocqui dem in tempore: amoenis culta modis: olim autem agrestibus referta nemoribus: & proceris arboribus in uia: quae superstitione quadam umbris obscurum sinum reddebant. Rumor erat indigenarum superuolan tes aues: quis teter exhalansodor exanimaret: in ipsas aquas decidere: sicut in locis ad Plutonem deferentibus Hanc autem locorum partem: Plutoni dicatam opinabantur. Hic etiam Cimmerios dici: placatisque prius per sacrificia diis manibus illuc intrari. Aderant enim qui tabulis exponendis ductores essent sacerdotes: locorum fructus percipientes. Fons uero ibi fluuialibus scatens aquis excurrit in mare. Ab eius usu abstinebant omnes stygias ompinantes esse aquaes. Eo in loco constructum est oraculum. Ex aderumque feruore uicinarum Phlegeton tem esse: coniecturam factitabant: & ex Acherusia, Ephorus autem quidam uicinus Cimeriis habitans: in subterraneis eos habitare domiciliis: quas Argillas appellant commemorauit: eosque per fossas quasdam inter sese commeare. Et aduenas intra oraculum uenientes excipe: maxima ex parte sub terra conditum. Victum uero ex metallorum effossione quaeritare: & ex diuinationum mercede: atque prouentibus ab rege designatis. Patrium esse latrocinantibus morem: ut nemo solem aspiciat. Noctu autem extra telluris hiatus egredi. Quocir ca de ipsis dixisse poetam: eos sol pheton nullo intuetur in tempore. Homines ipsos postea quodam a rege deletos: cum illi nequaqui successerit oraculi fides. Nunc autem aedes ipsa diuima in alium translata locum permanet. Huius generis apud maiores nostros extitere fabulamenta.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 216.5-8","label":"216.5 to 216.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/216.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/216.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 217.5-8","label":"217.5 to 217.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/217.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/217.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}