{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 221.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 221.5-8","ref":"221.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/221.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/221.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/221.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Legem honestam quidem: & quae ad uirtutem uehementer excitet: Samnitibus extare ferunt. Haud enim filias suas quibus collibuerit: nuptum dare fas est, Verum quotannis decem praestantes decerni uirgines: ac optimos totidem adolescen tes. Ex iis primam primo locari: Secundam secundo: Et ita deinceps. Hoc pacto quod si is qui primam acce pit: honestam institutionem mutauerint in deterius: habitus contemptui per ignominiam est: & ei locata adimitur. Ordine dehinc sunt Hirpini: & ipsi Sanniticae gentis. Qui quidem ex lupo nomen ade pti fuerunt: qui eis in deducenda colonia dux oblatus est. Samnites enim Lupum uocant Hirpum. Confines ii autem Lucanis adiunguntur: qui in mediterraneis habitant. De Samnitibus quidem haec: Ad Campanis: ob loci ubertatem idem bonorum ac malorum usus euenit. Ad tantum enim deliciarum prouecti sunt: ut ad Gladiatorum paria depugnaturorum conuiuas inuitarent ad caenam. Numerum quidem eorum: pro caenarum dignitate definientes. Cum uero Annibali sese dedidissent: exercitum eius ad hyberna suscipientes. adeo uoluptatum illece bris homines de molitos effaeminarunt: ut Annibal ipse dixerit. Victor ipse piclitor ne hostilis praedafiam. Quippe qui milites: uiros dederim: foeminas recipiam. Illis autem potiti nouissime Romani: permultis eos calamitatibus castigatos reddidere. Ad extremumque agrum eorum sorte diuiserunt, Veruntamen hoc tempo re felicem ducunt aetatem cum finitimis concordiam habentes: priscamque seruantes dignitatem: & ciuitatis amplitudine: & flore uirorum. Post Campaniam uero: & terram Sannitum: usque ad Ferentanos: ad mare Tyrrhenum: Pi centinorum natio colit. Eorum pars modica Picentinorum: qui adriam habitant. Quos quidem Romani Posidonia tem in sinum colonos tranduxere. Hoc uero tempore sinus ipse Pestanus nuncupatur. Verum urbs ipsa Posi donia Pestum uocatur: medio in sinu locata. Porro Sybaritae ad mare urbem posuere. Ipse quippe ante eos habitantes alios extruserunt: Ipsos posteriori tpere Lucani eiecerunt, Lucanis inde Romini oppidum inter cept quod insalubre facit annis: diffusus in paludes uicinus oppido. Inter Sirenusas uero & Pestum Marcina est: Thuscorum aedificium: Caeterum ab Sanitibus habitatum. Hinc Pompeios per Nuceriam Isthmus iacet non ultra stadia centum & uiginti. Picentes autem usque Silarin perueniunt flumen: qui ab hoc agro uetetem sepa rat Campaniam. Cui quidem fluuio proprium: illud inesse traditur: ut in eius aquas demissa uirgulta saxificentur: forma tamen coloreque seruato: Picentum uero metropolis erat Picentia.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 221.1-4","label":"221.1 to 221.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/221.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/221.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 221.9","label":"221.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/221.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/221.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}