{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 224.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 224.9-11","ref":"224.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/224.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/224.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/224.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Positam deinde maritimam plagam ad Euripum usque siculum: Brutii possident: stad spatio mille tricentorum & quinquaginta, Antiochus in conscripto ab eo de Italia uolumine: hanc uocari solitam Italiam asserit. Deque illa sese conscribere: quam prisci Oenotriam appellauere: eius terminum ostendit: quem e Tyrtheno quidem mari: Brutiae terrae diximus: Laum flumen: E siculo autem Merapontinum. Tarentinam uero: quae Metapontino confinis est: terram extra Italiam: nominatim explicat: quam lapygiam uocat. Item antiquius Oenotros: & Italos solos appel latos fuisse dicit: qui intra Isthmum ad fretum uergunt siculum. Est autem Isthmus ipse.i. inclusa terra pelago stad centum & sexaginta intra sinus geminos: Hipponiatem scilicet quem Antiochus: Napitinum dixit: & scyllaticum alterum. Nauigationis aute ipsius ambitus: & spacium terrae comphensum: ad interiorem euri pum: duum milium stad est: hucusque uero inquit Italiae: & Oenotriae nomen extenditur: ad Metapontinos & siritides: Videlicet hanc regionem Chones: gentem Oenotriam: & quidem insignem habitasse: & terram no minasse Choniam. Hic quidem modo quodam simpliciore: atque uetustiore disseruit: nulla Lucanorum ac Brutiorum facta distinctione. Est uero Lucania inter Tyrthenum siculumque littus interiacens. Hinc quidem a sylari usque Laum: Hinc autem a Metaponto usque ad Thurios. Ad ipsam uero continentem: e samnitibus usque ad Isthmum: quia Thuriis in Cerillos extenditur prope Laum. Stadia sunt ipsius Isthmi, ccc. supraque hos Brutii Cheronnesum habitant. Et in hoc sane alia comprehenditur Cheronnesus: Isthmum habens: qui a scyllatio ad Hipponiatem sinum porrigitur. Eis autem hoc a Lucanis nomen inditum est. Brutios enim Lucani rebelles fugitiuosque uocant. Antea namque Brutii Lucanorum pastores fuerant: a quibus transfugerunt, Dehinc remissi in libertate uitam exegerunt: quae tempestate Dion: aduersus Diony uium exercitu ducto: cuncta in cunctos parturbata effecit. Haec quidem tam de Lucanis quam de Brutiis: in uniuersum dicta conscribimus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 224.5-8","label":"224.5 to 224.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/224.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 225.1-4","label":"225.1 to 225.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}