{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 225.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 225.5-8","ref":"225.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Ante littus hoc: Liparensium iacent insulae: songe al Euripo staquam co. Quidam Aeolias uocant ab Aeolo: cuius in Odyssea poeta meminit. Sunt autem nume ro septem: cunctorum prospectui patentes: siue a sicilia: siue a continente prope Medamam aspectent: de qui bus tunc disseremus: cum de sicilia sermonem habebimus. Post fluuium Metaurum: Metaurus alter occurrit. Inde scylleum excipit sublime saxum: quod humilem a tergo tellurem: alluentibus undis habeat: in Cher ronnesi faciem. Quam Rheginorum tyrannus Anaxilaus aedificato muniuit muro: ut thuscis nauale strue retur. Et praedonibus nauigandi per Euripum facultatem interciperet. Finitima enim Cenys est: a Medama stacu,cc. &.l. distans. Ea ultimas conficit oras: & angustias freti: ad prominens siciliae promontorium pelorum Hoc e tribus unum est quae triangulam efficiunt Insulam. Hoc in aestiuos uergit ortus sicut Cenys in occasum Cum mutuam inter sese faciant inflexionem. A Cenyde usque in posidonium recessum: & Rheginam columel lam, ad Euripum: angustus prouenit meatus: ad stadia sex ubi minimus traiectus paulo maior est. Ab ip sa uero columella ad Rhegium stadic. Cum prodeuntibus in exterius & orientale pelagus: quod siculum ap pellatur: latior extendatur Euripus. Caeterum Chalcidenses condidere Rhegium. Qui cum ex oraculo Apollini: propter sterilitatem decumatim oblati fuissent: postremo e Delphis eo coloniam deduxisse traduntur: & aliis secum assumptis e domo. Vt autem auctor est Antiochus: Zanclei Chalcidenses ad se accersiuere: & struen dae coloniae principem Antinnestum constiterunt. In eius coloniae parte: & messeniorum e poloponneso exules fuerunt. Hi per seditionem ab iis: qui dare poenas recusabant expulsi erant. Missas enim a Lacedaemoniis: ad facienda sacra uirgines per uim corruperant: ad Limnas & auxilio subeuntes occiderant: Exules igitur ad Macistum sese recipientes: Ad Apollinem querimoniam facturos legant. Et ad Dianam: Si eius generis merce dem assequantur: pro allato diis ipsis subsidio subinde rogitantes: Ouoniam pacto ex eorum erumna salu tem compararent? Quibus respondit Apollo: ut una cum Chalcidensibus Rhegium commigrarent: suaeque so rori gratias haberent. Non enim per erumnam piisse: sed conseruatos esse.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 225.1-4","label":"225.1 to 225.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 225.9-11","label":"225.9 to 225.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}