{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 225.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 225.9-11","ref":"225.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Haud enim una cum patria deletum iri: quae non longe post in spartietarum captiuitatem trahenda foret. Illi autem paruerunt. Quocirca Rheginorum principes usque ad Anaxilai tempora: semper e Messeniorum stirpe constituti fuere. Verum Antiochus locum hunc uniuersum ab siculis antiquitus habitatum: simul & a Morgantiis fuisse tradit. Qui deinde ab Oenotriis eiecti in siciliam traiecere. Sunt qui Morgantium ab hisce nomen duxisse scribant. Ingens uero olim Rhegi nae ciuitatis potentia fuit: ualidis quaquauersum castellis munita. Propugnaculum assiduae imminens ha bens insulae: & priscis annis: & aetate nostra: Cum sollicitante sex, Pompeio sicilia desciuit a Romanis. Caeterum casu quodam Rhegio nomen inditum est. Qui huic obuenit regioni Aeschylo teste. Namque ficiliam ab continente ui terraemotum auulsam fuisse: & ille & alii memoriae prodiderunt. Ex quo e Rhagene id est a frangendo nomen assequutum. Ex iis autem quae circa Aetnam: & alias siciliae partes & Liparam: & circur iacentes insulas acciderunt: coniecturas faciunt. Quid de pithecussis & translocatis terris uniuersis? Haud sane longe a uirisimili hoc fuisse: & hoc obtigisse qui dixerit. Nunc hisce reseratis oribus: per quae ignis respirat: & igni lapides: & aquae effluunt: raro uicinam freto tellurem motibus quassari. Eo autem tempore: cum omnes ad superficiem meatus occluderentur: in subterraneis concanitatibus: ardentes ignes: iii","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 225.5-8","label":"225.5 to 225.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/225.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 226","label":"STRABONIS GEOGRAPHI LIBER SEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/226"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}