{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 228.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 228.5-8","ref":"228.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Qua in re fallitur Ephorus: Eos ab Locris Opontiis descendisse indens triennio aut quadriennio cum Zephyrium incolerent. Postmodum urbem transtulerunt: opem ferentibus Syra cusanis una cum iis: apud quos est lacus Lucrinus: ubi lucri in expeditionem profecti fuerant. Nam e Rhegio usque locros. dointersunt stad. Situm est autem oppidum in quodam montis supercilio: quod Esopis uocatur. Eos autem primos legibus scriptis usos esse opinio est. Et plurimum temporis rempublicam optimis rexisse institutis. At Dionysius eiectis a Syracusis flagitiosissime omnium abusus est. Quippe ornatis spun salibus puellas cubicula & thalamos irrumpens uitiabat. Formosas uero & maturas uiro uirgines in unum congregabat. Dehinc dimissas integris alis columbas in conuiuio illas nudas in circuitu quaeritare & captare uidebat. Nonnullasque sandalia soluta calciantes: partim superne: partim infime sectari dicebat: de deconis causa. De obus poenas dedit postmodum: cum recuperaturus impium rursus in Siciliam regressus esset. Locri enim caeso Dionysii praesidio: primo quidem in libertatem sese uedicarunt. De hinc uxorem illius ac libe ros in potestatem suam redegerunt. Erant autem filiae quidem duae. Filius uero unus minor natu: sed iam ad adolescentiam perueniens. Alter enim Apollocrates nomine una cum parte in expeditionem comes reuersionis in regnum causam profectus fuerat. Cum autem Dionysius pariter ac pro eo Tarentini multis eos fatigarent praecibus ut corpora redderent redemptione quaecumque collibuisset accepta nullo pacto restituerunt. At obsidionis incommoda: agrorumque populationem potius tolerarunt. Et iracundiam furoremque omnem: in filias euom uerunt. Eas namque passim constupratas demum stangularunt: corpora deinde concremauerunt. Ossaque cum molendo attriuissent: in mare dissipauerunt. Ephorus describendis locorum legibus memoriam faciens: quaes ex Cretensibus & Spartanis & Areopagitarum institutis: Zaleuchus conscripsit: Inquit illud imprimis nouum induxisse Zaleuchum: ut cum pristinae leges definiendarum condennationum in singulis delictis modum iudici bus ipsis concederent: ille per leges ipsas terminauit. Putauit enim iudices ipsos haud eandem: eadem de re habituros esse sententiam. Oportere autem easdem approbare. Et de contractibus iisdem simpliciori quodam mo do instituere. Thurios postea cum praeter locros acutius explicare uoluissent: celebriores quidem caeterum deteriores euasisse.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 228.1-4","label":"228.1 to 228.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 228.9-11","label":"228.9 to 228.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/228.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}