{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 237.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 237.1-4","ref":"237.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/237.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/237.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/237.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"E reliquis siciliae lateribus ora ipsa: quae a pachyno Lilybeum extendit: tota relicta est: priscarum tantum habitationum uestigia seruans. E quibus Camarina syra Camarina cusanorum colonia fuit, Verum Agrigentum lonicum: & Emporium & Lilybeum adhuc permanet. Nam cum hae par Agrigentum tes agro subiaceant Carthaginensi: longa & diutius perdurantia bella maxima ex parte plagam hanc extin xerunt. Reliquum uero latus: ingens sane licet ratis teneatur mortalibus: satis tamen accolarum habet. Na & Alesa & Tyndaris & Egestanorum Emporium: & Cephaloedium: exigua sane sunt oppidula. At panorAlesa mus Romanam habent colonia. Egesteam ab Amphiloctete comitibus conditam esse memoriae proditum est qui cre Tyndaris tonem commigrarant. Quos philocteta una cum Egesta Troiano transmiserat in Siciliam: sicuti in rebus italicis Panormus a me explicatum est Intra insulam est Enna: modicis quidem possessa inquilinis: super collem iacens. In qua sacra Egestea Cereris aedes est. Ea montanas amplectitur planicies totas arabiles. Eunus cum fugitiuis obsidione pres Enna sus: illam praecipuis affecit cladibus. Vixque tandem a Romanis euulsi sunt. Eadem mala perpessi Catanen ses: & Taurominitani aliique quamplures. Eryx quoque collis excelsus habitatur. In quo Veneris templum loca Erix tum est: quod singulari uenneratione colitur. Antiquitus mulierum frequentia refertum. illius ministerio diVeneris catarum: quas & e Sicilia & externis e regionibus multi locarant. Hac uero tempestate: sicut & ipsa Colonia templum uiduata colonis est, sic & templum desolatu: & sanctarum hominum copia defecit, Est & Romae ante portam Collinam: deae huius aedificium: quod Veneris Erycinae templum dictant. Cui cum aede sacra insignis adia cet porticus. Reliquam uero coloniam: maioremque mediterraneae plagam pastores possident. Haud enim Himeram habitari amplius nouimus. Non Gelam, non Callipolin: non selenuntem: non euboeam: neque alias pluHimera res, Ex his Zanclei Mylarum incolae. Himeram condiderunt. Naxii uero Callipolin, selenuntem Megarenses Gela Indigenae. Euboeam Leontini. Barbaricarum quoque permultae sunt deletae. sicut Comici memorant. Coca Callipolis li Rengia apud quem Minos dolose necatus traditur: Itaque romani loci potiti cognita solitudine: montes Selenuntes & campestria plurima equorum pastoribus. Bubulcis & Vpilionibus fruenda praebuerunt. A quibus In Euboea sula sepenumero in maxima rerum discrimina constituta fuit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 236.9-12","label":"236.9 to 236.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/236.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/236.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 237.5-8","label":"237.5 to 237.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/237.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/237.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}