{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 239.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 239.1-4","ref":"239.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/239.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/239.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/239.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"ne caret. Non tamen usque adeo: ut protanta uiolentia appropinquare liceat homini. Imminet autem Etna magis Euripo & littori Catanensi. Quin Tyrrheno pelago quoque: & Liparitanis Insulis. Per noctem quod dem lucet & splendens apparet e cacumine. Interdiu autem fumo & caligine obsidetut. Etnae quidem e regione montes Neruosi obsistunt. Humiliores sane. Caeterum latitudine admodum praetereuntes. Insu la tota cauernosa sub terra est fluuiis & igne plenissima. Sicuti de mari Tyrrheno usque cumas dixi mus. Calidarum igitur aquarum scaturigines habet Insula multis in locis. E quibus Selenuntiae ad Himeram salsae sunt. Egestanae uero potabiles. Ad Agrigentum uero lacus sunt: gustum quidem maris haben tes naturam autem discrepantem. lis enim quae nequaquam natabilia sunt nullo pacto demergi contingit Quin immo in lignorum modum supernae fluitant. Italici sane quosdam habent Crateras: qui turbulem tam exhalantem eiectant aquam. Ac rursum eundem in sinum recipiunt. Spelunca uero penes Metaurum est amplissimam intus habens fistulam per quam occultus elabitur amnis & magno quidem interuallo. Dehinc in superficiem emergens sicut Horontes in Syria: Hiatum inter Apameam & Anthiochiam irrumpeens: quem Cha ribdin appellant: Et intra. xi.rursum excurrens stadia. Similiter & Tigris in mesopotamia: & Nilus in Afri ca: pululum antea fontes. Ad Stymphalum uero aqua ducentis sub terra stadiis delata: in Argiuo dehinc agro Erasinum effundit amnem. Penesque Abiam Archadiae rursus aqua ut sub terram impulsa: tarde postea emittit Eurotam & Alpheum adeo ut uulgatum fabulosum quoddam fidem assequatur. Siquis utique coronas in communem proiectas aquam utrique dictas commendauerit: prout dixerit uterque proprio in flumine suam ostendit. Illud etiam de Timeo uerbum dictum est: sororia ii sunt quae ad Siciliam & quae ad Lipareas insu las accidere feruntur: & ad ipsam Liparam ostenduntur. Sunt autem numero septem. E quibus maxima Li paris in quam Gnidii coloniam deduxere. Siciliae proxima iacens: post Thermessam. Eam prisci quidem Meliguni appellabant. Duces classibus habuit: diutius aduersus Thuscorum incursiones obsistens. Eius subiectas in perio habuit Lipaxeorum nunc insulas appellatas: quas plerique Eolias uocant. Apollinisque oraculum Delphici: multotiens suis primitiis adorauit. Fertillissimam tellurem habet.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 238","label":"238","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/238"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 239.5-8","label":"239.5 to 239.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/239.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/239.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}