{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 240.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 240.5-8","ref":"240.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/240.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/240.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/240.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Al qua etiam Romani capto per uim oppido ut spolia uendicarunt, E quibus Herculis imango sublimis ex aere: in Capitolio fixa est. Opus Lysippi. Quod a Fabio maximo oblatum est domum. Qui ui ben cepeperat. De huius urbis origine haec ab Antiocho mandata sunt litteris. Quod conflato inter lacedae monios: & Messenios bello. Qui lacedemoniorum in eius communicationem uocati non sunt: serui sunt iudicati. Quos Elotes nominabant. Ea quoque durante militia quotcumque in lucem producti sunt pueri in sames ignobilesque iudicatos Parthenias uocarunt. Quod tum minime ferrent aequo animo: erant autem plu rimi: insidias struxere popularibus. Qui cum intellexissent: clam aliquos submisere: qui amicicie simulatione modum insibiarum renunciarent. Horum e numero & Phalanthus erat qui Praefectus eorum uidebatur esse. Minime uero simpliciter iis qui participes erant uocati placebat. Conuenerat autem ut in Hyacinthiorum celebritate: quando certamen in Amycleo conficeretur. Is locus est cum Phalanthus capiti pileum imponeret: fieret insultus. Populares autem a cesarie nascitabantur, Phalanti uero so dales cum signum renunciassent consistente certamine praeco in medium procedens Phalantho ne pi leum capiti imponeret inhibuit. Quod coniurati sentientes apertis iam palam insidiis partim fugitant partim supplices aduentant. lussi autem bene sperare coniiciuntur in uincula. Phalanthus uero ad Apollinem de Colonia deducenda consulturus mittitur, Cui deus huiusmodi insit oraculum. Sastyreum & pinguem populum tibi trado tarenti. Incolere. Et late caedem per iapygas aedes. Vna igitur cum phalantho partheniae profecti sunt. Quos Barbari & Cretenses: qui prius locum occupauerant hospitaliter accipere. Eos fuisse tradunt: qui una cum Minoe in Siciliam nauigarunt. Post cuius loetum in Camicis apud Cocalum in Sicilia pelagus intrantes huc appulsi fuerunt. E quibus posterius quidam pedectri itineri sinum Adriaticum: usque in Macedoniam peragrantes: Bugei sunt appellati, lapyges autem uniuersos usque ad Dauniam: cognomene quodam duxisse lapyge. Quem Daedalus e Cretensi mulierr susce pisse dicitur: ducemque Cretensibus extitisse. Tarentum autem ab Heroe quodam nomen accepisse: litteris proditum est. At enim Ephorus de ipsius aedificatione: hunc in modum scriptum reliquit: Lacedaem onii aduersus Messenios belligerabant. li namque regem Teleclum eo sacrorum causa profectum necauere.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 240.1-4","label":"240.1 to 240.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/240.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/240.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 240.9-11","label":"240.9 to 240.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/240.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/240.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}