{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 243.8-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 243.8-11","ref":"243.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.8.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Hic obseruato fe rente uento. Brundusinis propinquant portubus. Et egressi Rhodias urbem Graecam: pedestres ocius ad uentant. Cuius oriundus Ennius poeta fuit. Locus igitur nauigatione circundandus. E Tarento Brundu sium Cherronneso perquansimilis est. E Brundusio autem Tarentum uia expedito uiatori uno naua tadie: eius quam dixi Cherronnesi Isthmum efficit. Eam & Massapia: & lapygiam & Calabriam: & Salentinam complures communi appellatione nuncripant. Ad quidam (ut antea diximus) diuidunt. Exigua quae praeter nauigantibus obuiant oppida: commemorata sunt. Caeterum in mediterranea regione Rhodiae sunt: & lu piae. Et paululum a mari semota Salepia. At medio in Isthmo Thyreae ubi potentium cuiusdam regiae mon strantur aedes. Cum autem dicat Herodotus uriam in lapygia esse: quam Cretenses aedificauere: e Minois classe: in Siciliam nauigantis errabundi. Aut hanc ipsam accipiamus oportet. Aut ueretum. Brundusium Cretenses habitasse: memoriae proditum est: quie Cnosso cum Theseo discesserunt. Postea alios e Sicilia cum lapygiae digressos: nam utroque modo fama est: cum una permanere nollent: in Bottieam discessisse: tpere autem posteriori, ciuitas regia potestate gubernata: non paruam agri portionem ab Phalanthi ac Lacedaemoniorum uiolentia perdidit. Eum tamen eiectum a Tarento Brundusini acceperunt. Ad eum deinde uita fructum eximiae honore sepulture decorauerunt. Terram autem tarentinis meliorem habent. Illa enim tenuis quidem: caeterum fructum bonitate praecelens. Nam & mel eius: & uellera uehementer laudantur. Im primis etiam Brundusii portus sua excellentia praestat. Multi enim ore uno portus includuntur: qui nulla fructuum agitatione turbantur. Cum interni sinus excipiant: ut forma ipsa cerui cornibus simillima sit: un de & nomen inditum sit, Locus enim cum urbe ceruio capiti maxime est comparandus. Nam lingua Messa piorum Brundusium cerui caput nominatur. Caeterum tarentinis portus non omnino undarum motibus caret Cum sese pandat: & interius occulta sub undis saxa quaedam contineat. E graecia praeterea nauigantibus atque Asia longe rectior Brundusium est nauigatio.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 243.5-7","label":"243.5 to 243.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/243.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 244.1-4","label":"244.1 to 244.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}