{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 244.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 244.5-8","ref":"244.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Haud enim multu a mari: duae Italicaru ur bium maxime quondam in plano sitae sunt: sicut documento sunt circuitus earum: Canusium uidelicet & Argyripa. Caeterum his annis minores sunt. A primordio quidem uocabatur Argyrohippium: Deinde Argy rippa. Porro autem Arpi nunc uocata est. Vtraeque impraesentia sane deletae: a Diomede conditae dicuntur: his in locis & campus: & alia complura Diomedis potentatum ostentant. In Mineruae quidem fano: quae luce riae: est prisca dona & ipsum uetus oppidum Dauniorum extitit: nunc uero depressa iacet. In propinquo mari iacent duae insulae quas Diomedias appellant. Ex quibus habitatores habet altera: Reliquam desertam esse dicunt: in qua Diomedem disparuisse quidam fabulantur: Comitesque in aues conuersos esse Eas etiam hac aetate mansuescere: & humanam quodammodo uitam agere: & uiuendi ordine: & er ga benignos mansuetudine. A malignis autem & sceleratis: fuga & euitatione. De hoc ipso Heroe: cum alia permuita per Venetos: tum soliti uulgantur honores, Creditur & Sipontem aedificium esse Diomedis a Salapia stadeec. &. linteruallo distantem. Graeci uero eam sepiuntem nuncupant: ab eiectis e fluctu sepiis. Inter salapiam atque sipontem fluuius est nauigationi satis accommodus. Et lacus ingentis ostium. Per utrosque autem nascentes e siponte fructus deuehuntur frumenta praecipue. In agro saunio circa tumulum: quem Drion nominant: Basilicae monstrantur: una quidem Calchantis in summo uertice: Cui petentes oracula nigrantem immolant arietem: & strata in pelle dormiunt. Altera Podalirii in infima montis ra dice posita: Abest a mari stad circiter.c. Ex ea riuulus manat: ad omnis pecorum morbos salutaris. Ante si num hunc promontorium procumbens: ad stad cec. protenditur in pelagus: orientem prospectans Gar ganum appellant. Cumque ultima circumflexeris: urbs exilis offertur nomine ureum. E promontorii regione Diomedeae iacent insulae. Ager iste cum omnis generis fructus: tum uero copisos producit. Equis & ouibus aptissimus, Lana quam Tarentina longe mollior: minus uero candida: regio ipsa propter camporum conualies tranquilla. Plerique Diomedem fossam ad mare usque proscindere aggressum memorant. Caeterum cum domum accersitus esset: & hanc & alias res imperfectas omisisse: & ibi e uita excessisse. Hic quidem de il lo unus uulgatus est sermo: secundus autem eis in locis tandiu permansisse: donec uitam conuertit: Tertius fabulosus quem ante dixi: in ipsa insula disparuisse Quartus exponi posset: quem Veneti disseminant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 244.1-4","label":"244.1 to 244.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 244.9-11","label":"244.9 to 244.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}