{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 244.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 244.9-11","ref":"244.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Illi enim uitae illius conuersionem: nescio quo pacto: penes se factam esse asserunt: quam in deorum numerum relationem uocant. Haec igitur secundum Artemidorum interualla iacent. Secundum uero locorum descri ptorem: e Brundusio ad Garganum miliaria,c. & . lxv. Ea uero Artemidorus auget. Caeterum hoc ex loco Anconem usque mil,coliiii. isse ait. At Artemidorus ad mille, cc, & xc.fere Anconis distantias stad mil. pasicc.I. esse refert: multo minus quam ille, Polibius uero illa ab lapygia emensa fuisse tradit: & mil. pasd.lxii, ad urbem Silam edisserit. Hinc autem Aquileiam, c.lxxviii. Haud sane concordant cum eo: quod littoris Illyrici affertur interuallo:e montibus Cerauniis ad sinum Adriatici maris intimum: cum hunc supra. vi. mil. esse demonstrent: & eum maiorem illo esse constituant: qui minor multo sit. Et omnes cum omnibus inter sese de interuallis dissentiunt: sicuti saepenumero a nobis dicitur. Ad nos ubi diiudicari licet: nostram ef ferimus sententiam: ubi sane illorum dicta in medio ponere oportere minime putamus. Quod si nec ab illis habeamus: haud mirandum est si nos etiam in huiusmodi materia aliquid omisimus. Ex ma","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 244.5-8","label":"244.5 to 244.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/244.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 245","label":"245","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/245"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}