{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 247.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 247.5-8","ref":"247.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Vm a nobis de Hispania deque Gallicis Italicis gentibus: cum uicinis insulis dictum sit: Deinceps reliquae partes Europae uidentur enarradae: quo se modo facultas obtulerit partien do: Restant autem quae ad orientem trans Rhenum usque Tanain loca spectant: & Meoticae palu dis ostium. Quaeque inter Adriaticum sinum: & unnistras pontici maris oras Ister capit i Austrum: usque in Graeciam atque Propontidem. Ister.n.duas in partes promine terram praedictam diuiIIdit uniuersam cunctos Europae fluuios magnitudine superans. A primordio sui in austrum labitur. Inde ab occidente statim ad orientem curuatur in pontum. Oritur autem ab extremis Germaniae parti bus ab occasu: prope sinum Adriaticum: procul ab illo stad circiter mille. Finitur autem in ponto: non longe admodum ab Tyre ac Borysthenis eruptionibus: paululum in septentrionem uergens. Spectantes quidem in septentrio nem Istri partes: sunt trans Rhenum regiones & Gallicae: quae sunt gallicae gentes & germanicae: usque ad Bastarnas & Tyrrhegetas & Borystheni adiacentes orae: quae inter hunc & Tanai: & paludis ostium Meotidis locantur. Itaque mediterraneam ad oceanum extendit. Et mari alluitur pontico. In austrum uergentia sunt Illvrica & Thracia: & quaecumque de Gallicis istis admixta sunt: seu de plerisque aliis: usque ad oras graeciae. De tractu igitur extra Istrum primmum dicamus. Multo.n,quam caeterae: quae ad alteruiram partem iacent simpliciora sunt. Stati igitur regione trans rhenum ad ortum uergentem Germani colunt: nationem Gallicam paulisper imitantes: & feritatis abundatia & proceritate corporum & colore flauo: cum reliquis in rebus & forma & moribus: & uiuendi ritibus pares exi stant: quae les Gallos diximus. Ideo Romani hoc illis nomen iure indidisse mihi uidentur. Perinde ac eos fres le gitimos sane Gallis eloqui uoluerint. Legitimi namque fratres Romano sermone Germani intelliguntur. Pri mae huius regionis partes sunt Rheno proximae: ab ipsius fere fontis initio: quoad in prlagus infunditu Et haec est occidentalis plagae latitudo uniuersa: quam flumen alluit. Eius autem portionem quandam ad Gallitraduxere Romani. Quaedam uero in profundam regionem transmigrans peruenit: sicut & Marsi. Caeteri pauci sunt: & Suganbrorum portio. Post uicinos aut amni accolas: & aliae gentes sunt: inter Rhenum & Albin fluuium: qu ubique pariter ab eo distans fluit in Oceanum: non minorem illo plabens agrum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 247.1-4","label":"247.1 to 247.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 247.9-12","label":"247.9 to 247.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}