{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 247.9-12","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 247.9-12","ref":"247.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Intersunt & amnes alii nauigiis permeabiles: Equibus est Hamasia. In quo Drusus Bructeros nauali proelio superauit. Hi similiter ab Austro ad Aqulonem in oceanum elabuntur. Regio haec uersus Austrum extensa: quoddam continem: Alpibus dorsum efficit: àd orientem protensum: quae si quaedam alpium particula existat. Plerique autem hunc in mo dum ostenderunt: & perper situm antedictum: & cum eandem efferat materiam. Huius tamen tractus partiens nequequam in tam sublime extollunt. In hoc tractu sita est Hercinia silua: & Sueuorum natio. Ex quibus nonnulli intra: alic extra siluam habitant: sicut & Colduorum plerique. In quibus: & Bubiemum Marobudi regia. Quem in locum ipse com alios pluris traduceret incolas: suos conterraneas Marcommannos adegit. Is.n. ex humiliori gradu ma iores ad res constitutus fuit: postquam e Roma regressus est. Nam a iuuenilibus annis hic uersabatur: ubi ab Augusto caesare magna beneficia comparauit. Reueniens autem magnum adeptus est potentatum. Et praeter eos quos ante dixi populos: Luios etiam uendicauit: gentem sane permagnam: & Zumos & Butones & Mugile nes & Sabinos: & ipsorum Sueuorum nationem amplissimam. Senones Sueuorum natio ut superius dixi: partim intra partim extra siluam habitant: Getarum contermina genti: Sueuorum quidem gens amplissima. E Rheno siquidem usque ad Albin peruenit fluuium. Eorum portio etiam trans Albin loca depascitur: quemadmodum Eumondori & Lancosargi, Nunc autem isti trans fluuium in fugam compulsi exciderunt. Cone autem est omnibus: qui hunc tractum incolunt: ut alio fa cile migrent: & propter uictus tenuitatem: & propter agrorum ignauiam colendorum: & propter inopiam pecuniarum","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 247.5-8","label":"247.5 to 247.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/247.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 248","label":"248","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/248"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}