{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 250.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 250.9-11","ref":"250.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/250.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/250.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/250.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Dictu profecto ridiculum est: ut homines ad euentus quos perpetuo natura efficit: per dies singulos bis accidentes: indignati: e patrio solo digrederentur. Res autem ficta esse ui detur: quod ingenns adeo aestus obuenerit aliquando: ut reliquos excesserint, Incrementa quidem recipit Oceanus: ac decrementa. Caeterum ad casus huiuscemodi: ordine instituta: atque difinita. Minime uero bene: & qait: Cimbros aduersus inundationes arma sumpsisse: Equi dixit: Gallos intrepidos esse: ac ne gligentes. Mergi domicilia tolerat. Dehinc ea aedificantes instaurant. Quodque maior illis ex aquis qua ex armis uastitas accidit: ut Ephorus phibet Ipsa enim estuariorum series: & uulgata regionis immersio tales exhibere adsurditates non debuit. Cum enim die quolibet hoc ipsum bis eueniat: ne semel quidem sentire id refluentie munus a natura esse: & quidem innoxium. Nec Cimbris solis: sed cunctis Oceani accolis quonammodo incredibile non est: Nec uero bene Clitarchus: qui equis insidentes ait: cum maris cernant impetum equorum cursibus refugere. Interque fugiendum prope esse: ut depraehendantur aquis. Accessum ipsum qu accolis obiicitur: nequaquam tanta celeritate fieri nouimus. Cum sensim & latenter ipsum mare propinquant. Neque quod in dies efficitur: & uicinis omnibus insonat: antequam spectetur tantum terroris debet incutere: ut fuga pinde ac ex inspato irrumpat: capessenda sit. Haec sunt quae de rerum scriptoribus a Posidonio: iure quidem ac merito: repraehenduntur. Nec male profecto coniecturam facit: quod latrocinando in certis errabundi sedibus Cimbri ad paludem usque Meotin militiam agitarint. Ab eiis enim Cimmerius uocatus est Bosporus: quasi Cim bricus, Cum graecorum lingua Cimmerios Cimbros nominet.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 250.5-8","label":"250.5 to 250.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/250.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/250.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 251.1-4","label":"251.1 to 251.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/251.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/251.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}