{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 253","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 253","ref":"253","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"sine mulieribus uitam ductitent. quos Ctistas idest creatores nominant. Sanctificatosque honoris gratiat omnimoda cum libertate uictitare. Hos summatim uniuersos poetam dixisse: Equarum mulsores: & lactiphagos insignes Abios idest minime uiuos homines iusticia praestantissimos. Praecipue autem minime uiuos appellata mulieribus disiunctos. Vitam namque caelibem: ac sine coniungibus didimiatam esse putans: sicut & Pro thesilai domum: quia foret absque coniuge semiperfectam fuisse protulit. De propinquo etiam pugnaces My sos dixit quos nemo populetur: sicuti bonos bellatores. Oportere in decimo libro inscribi. Mysos de propinquo pugnantium, Verummuero scripturam tot per annos approbatam mouere forte superuacaneum esset. Multo enim uerisimilis est initio Mysos nominatos fuisse mutato autem subinde nomine: nunc etiam appellari. Abios autem coniugum expertes potius: quam sine lare: & carros pro tecto colentes accipiendum est. Cum enim circa contractus: & pecuniarum precia conflari soleant iniuriae: qui adeo tenuem ex modicis uictum agitent: eos iure ac merito iustissimos uocitemus. Quoniam philosophi proximam iusticiae tem perantiam collocantes: uitam tenuitate satis contentam beatam in primis dixere. Ex quo plerique eorum rerum eiectiones ad sectam compulere Cynicam, De eorum uero caelibatu nullam tamen subscribit significationPraesertim apud Thraces & in hiis Getas. Verum quae de ipsis Menander memorat inspice. Non quidem fingens: ut decorum est. Verum ex ipsa memorans Historia. Thraces uniuersi nos praesertim Getae. Nam eorum indigenam esse me ipse glorior. Non omnium continentiam nimis agimus & paululum infra: de ipsa in mulieres continentia ponit exempla E nobis uxorem ducit nemo. Nec ut plerique undecim: duodecimque & amplius. Quod si quaternas:","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 251-2","label":"251","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/251-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/251-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 253.1-4","label":"253.1 to 253.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/253.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}