{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 264.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 264.5-8","ref":"264.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":349,"text":"Ibi uero & petra est ignem uomens: cui fontes subsunt: qui aquas te pidas bitumenque scatent dum ipsa Bituminis petra (uti par est) uritur. Prope uero in tumulo eius metalli effosilis locus est quod excisum temporis spatio denuo repletur. Cunque tellus intra fossas aggesta sit in bitumen transformatur: Posidonio teste. Idem memoriae prodidit terram uinetis consitam bitumine refertam quae in Seleucia pieria iacet: uineis esse remedio quae pediculosae sint. Eas enim si cum olec illam inunxeris bestiolas: priusquae ad germina e radice ascenderint necare. Eius generis aliam Rhodi ec tempore fuisse repertam quo ibi praeturam administrabit. Sed oleo amplius opus fuisse,. Post Apolloniam Bellica est: & Oreum eiusque Emporium Panarmus idest commoda cunctis statio. lugaque Ceraunia. Hic sinus lonii os: & Adriae capit initium. Os odem ipsum utique commune est. Differt autem lonum. Idcirco priae huius maris parti appellationem affert. Adriae nero intestinum mare: usque ad extremum recessus nomen accepit. Hoc autem tepore etiam uniuersum. Horum nominum alterum ab uiro anare descendere: Theopon pus autor est qui eorum locorum tenuit imperium. Vnde & natio est. Adriam uero a flumine cognomine idem assequutum. A Liburnis ad Ceraunia stad. sunt paulo plura supra duo millia. Totam uero ab initio recessu nauigationem dierum sex Theopompus diffiniuit. Tractus autem Illyrici longitudinem pediti.xxx. dierum ait. At mihi amplius esse uidetur. Alia quoque fide minime digna tradit. Maria ipsa commisceri. Ideo quia in urbe Narone tegula Chia & in hasia inueniatur. Et utraque maria e monte quodam spectari. Et Insulas Liburnas ita constituit ut. stad. d, circuitionem habeant & Istrum in adriaticum pelagus uno ir rumpere ostio. Talia & Eratosthenes scribit. Quaedam autem sunt e uulgi sermonibus audita quemadmodum polybius: & de illo & de aliis scriptoribus dixit. Vniuersus igitur orae Illyricae cursus maritimus portus habet optimos. Ita enim & ex perpetuo ipsius littore: & ex ipsis propinquis insulis euenit. E contra uero Italicum littus Illyrico obiectum se habet: quod importuosum prorsus est. Aprica itaque regio similiter frugifera bonisque feracissima fructibus oliuetis uinetisque speciosa nisi sicubi rara & aspe ra omnino rupes iacet. Talis cum plaga esset Illyrica maritima praesertim spreta prius erat uirtute locorum fortassis ignota: idque ut plurimum propter agrestes hominum ritus gentemque piraticam.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 264.1-4","label":"264.1 to 264.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 264.9-10","label":"264.9 to 264.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}