{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 264.9-10","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 264.9-10","ref":"264.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Super hanc sita regio tota montana frigida & niualis est ampliusque in aquilonem spectat adeo ut raro uitem ferar. In altioribus uero & amplioribus locis montanae sunt planities: quas pannonii tenent in austrum usque Dalmatas & ardieos porrectae ad septentrionem Istro terminante. Ad orientem uero Scordiscis proximae: qua Macedonum Thracumque montes existunt. Fuerunt autem autariate Illvricorum gens am plissima atque optima: qui cum ardieis assidue belligerabant. Bellorum causa erat Sal: quod in eorum finibus coagulatur ex aqua quae e uase quodam uerno stillat tempore. Exhaurientibus enim & deponen tibus sal ipsum die quinto coagulatur. Conuenerat autem inter eos: ut per uicissitudinem congelatorio ute rentur loco. Conuenta uero traningressi manus conserebant. Caeterum autariate Triballos ab agrianis usque ad istrum pertinentes aliquando deleuerunt. Erant autem dierum quindecim iter ex aliis Thracibus & Illyricis protensi. Extincti uero prius a Scordiscis fuerant. Postea autem ab Romanis qui etiam Scordi scos diutius potentissimos debellarunt Enimuero ii penes istrum habitarant: duas in partes diuisi, nii Dalmatarum factio Adrius mons Varo fluuius","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 264.5-8","label":"264.5 to 264.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/264.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 265","label":"265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/265"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}