{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 271.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 271.1-4","ref":"271.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/271.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/271.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/271.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Hoc uero & Ambracium & Corinthiacum & Criseum sinum complet Theopompus.xiiii. Epirotarum gentes esse refert. E quibus celebratissimae sunt Chaones & Molossi. Quippe qui totus Epiroticae terrae quandoque Regum tenuere. Prius quidem Chaones. Poste rius uero Molossi quiquidem propter regum cognationem magis ac magis amplificati fuerant. Nam ex eacidarum sanguine prognati sunt. Accedit quod penes illos Dodonae uetus ac nobile uigebat oraculum. Chaones igitur ac Thesproti deinde Cassopenses qui & ipsi Thesproti sunt: ipsa a Cerauniis montibus usque ad sinum Ambracium maritima fruuntur ora. Agro sane ubertate foelice. Quod si nauigare incipias a Chaonibus in orientem solem ac sinum Ambracium atque corinthiacum adeo ut dextra quidem ausonium habeas pelagus: leua autem Epirum: cursus est stadue mil. & cccia montibus Cerauniis ad ambracii sinus os. In hoc quidem inter uallo Panormus est portus intra Ceraunios montes amplissimus: & post illum Onchemus portus ali us ad quem promontoria corcyrae in occasum uergentia opposita iacent, alius item Cassiopa ex quo Brun dusium stade intersunt mille & dec. Totidemque ab altero Cassiopae promontorio in austrum spectante usque Tarentum: quod phalacrum. i.caluum appellant. Post Onchesmum autem extat Posidium ac Buthrotum in portus ore conditum: quem coenosum appellant. Locus est poenimsula & Cheronnesi formam habens Romanis frequens accolis. Sunt & Sybota insulae perexiguae paulisper ab continenti terra disiunctae ad orienta le promontorium Corcyrae Leucimam sitae. Sunt & aliae praeternauigantibus insulae pexiles haud memoratu dignae. Inde prominens solum nomine Chemerium: dulcisque portus: quem intrat annis Acheron: ex ache rusia palude profluens: compluraque suscipiens flumina quibus sinus ipse dulcis efficitur. Prope labitur Thymauus Super hunc sinum iacet ciuitas nunc quidem Cichyrus dicta: quondam autem Ephyra: quam Thesproti con didere. Penes Buthrotum uero est phoenice, Non longe uero a cichyro pusilla ciuitas iacet Bucheti um. Cassopensium opus haud procul a mari & Elatria & pandosia & Butie in mediterranea. Caeterum illarum ager usque ad sinum pertinet. Secundum dulcem portum autem duo alii deincemps portus existunt. Vnus quidem propior ac minor nomine comarus Isthmum stade sexaginta efficiens ad Ambratium sinum atque Nicopolin: quam urbem Caesar augustus aedificauit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 270","label":"270","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/270"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 271.5-8","label":"271.5 to 271.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/271.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/271.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}