{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 272.5-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 272.5-7","ref":"272.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Caeterum Cydria Bysarum. Eginium uero Tympheorum fuit. Ethiciae confine atque Triccae. Propiqu uero iam & Macedo niae: & Thessaliae sunt ad montem porum & pindum Etihices & penei fontes. De quibus & Thymphei & Thessali pindi accolae certant. Iusque sibi uendicant: simul & uicima ioni fluuio Oxynea ciuitas: quae ad a Tri politamo distat Azoro stad.c. & Xx. Prope adsunt & alalcomenae & Eginium & Europus & lonis in pe neum ingressio. Ea tempestate (ut dixi licet aspera & montibus plena Tamaro & polyamo aliisque compluribus: Egregie tamen populosa Epirus tota erat & Illyricum. Hoc uero tpe magna ex parte solitudo tenet. Habitatur autem per pagos ruderumque reliqas. Dodoneum autem oraculum (quemadmodum & caetera) quodammodo derelictum est. Illdam uero: autore Ephoro: a pelasgis constructum fuit. Nam pelasgi inter potentissi mos Graeciae populos antiquissimi celebrat. Quocirca poeta ita cecinit. Dodonee Rex pelasgice iuppi ter Hesiodusque Dodona inter quarcus sedes pelasgorum extitit. De pelasgis cum tyrrhenam gentem exponebamus satis a nobis dictum fuit. Circa Dodonam uero & templum habitantes barbaros extitisse. Homerus ipse declarat ex eorum uiuendi norma: quos spurcipodas: & humi stabulantes appellat. Vtrum autem illos Hel los uocari oporteat: sicuti pindarus ait: an Sellos: quemadmodum penes Nomerum iacere suspicantur: textus & scriptura nimirum ambigua confirmare non sinit. Philochorus autem ait circunstantem Dodonae locum sicut Euboeam Hellopiam uocari: etenim hoc pacto dicere testatur hesiodum. Floribus hellopia pratisque decora nitescit. Cuius in extremis dodone est condita campis. Putant ant (ut inquit Apollodorus: a paludibus templo circunfusis ita uocari. Poetam quidem ipsos hellos nomina re existimant: hellas accidit hellos eos qui circa templum sunt. Adiecit & templo uicinum amnem Seleente nomine fluere cum dixit. Is procul ex Ephyrae seleente actus ab amne. In Thesprotis at Ephoras: Sed helien sibus interius. Ibi.n.fluuium Seleentem esse. In Thesprotis autem atque Molossis nullum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 272.1-4","label":"272.1 to 272.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 272.8-9","label":"272.8 to 272.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/272.8"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}