{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 284.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 284.5-8","ref":"284.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Cum samo cacumina uocitarent. Forte & haec urbis Arenes fuerat arx: cuius in nauium catalago recordationem Poeta fecit. Hi coluere Pylon: & amandi collis Arenam Nusquam enim aperte reperientes: hac in parte maxime Arenam sitam esse: coniectura assequuntur: ubi ad iacens Aniger amnis: qui antea Minyaeus appellabatur: non paruum dat documentum. Poeta enim inquit. Est fluuius pelagi Minyaeus rumpit in undas, Arenam penes. Apud antrum enim fons Nymphage Anigriadum extat: ex quo suppositum prope solum & palustre & exhalationes fundens efficitur. Excipit autem plurimam aquaerum partem Aniger: profundus quidem: sese quae adeo supinans ut stagnet, Locus autem cum arenosus sit: e stactuiginti profundum littus exhibet. Piscesque ad uescendum ineptos efficit. Quidam e fabula causam enarrant: Cum centauri quidam saucii hoc in loro e uulneribus Hydre uirus eluissent. Alii tradunt Melampodem: ut Pretidas purgaret ab insania: his expiationis aquis usum esse. Ex his irrigatio maculas albas: & impetigines sanat. Qua ex causa Alphe um cum Alpheos: idest maculas curet: nomen sortitum esse litteris proditum est. Postqua igitur antr resupinatio: & maris refractiones manendi magis quam effluendi causam aquis tribuerunt: Miryaeum am nis prioribus nominatum fuisse perhibent. Postea quosdam uocabulum peruertisse: & pro Minyaeo minterium usurpasse. Habet autem ueritas: & aetymologia causas alias: ut Minvae cum Nestoris matre Chloride: ex Archomeno minyaeo uenerint. Qui ex Argonautis procreati: e Lemno expulsi lacedaemonem confugerunt. Ex ea deinde sese in Triphyliam recipientes circa Arenam oppidum: domicilia onstruxerum ea in ora quam nunc Hypesiam dicunt: quae tunc nulla minyarum tecta: aedificiaue continebat. Eorum nonnulli duce Thera Autesionis filio: hic autem e Polynice prognatus est: nauigantes ad insulam inter Cyraeneas: Cretamque sitam peruenere. Eam prius Callistam idest pulcherrimam posterius autem theram uocauere: teste Callimacho. Ibi Cyrenes metropolin aedificarunt Theramque nominauere. Et insulam eodem quo ciuitatem nomine insignitam reddiderunt. Inter Anigrum: & montem ex quo larda nus effluit: pratum ostenditur & insigne sepulchrum: & Acheae petrae: eius montes rupes abscisse. Super quibus samos (ut diximus) ciuitas condita est. De qua nauigandi scriptores non admodum posterita ti memoriam reliquerunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 284.1-4","label":"284.1 to 284.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 284.9-11","label":"284.9 to 284.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/284.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}