{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 287","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 287","ref":"287","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"sti Herculis sacellum: & amnis Acidon: qui praeter lardani sepulchrum labitur: atque urbem Chaan: quae quondam Lepreo uicina extiterat. Vbi Ephasius campus iacet. Huius Chae causa bellum inter Ar chades & Pyleos conflatum plerique aiunt. Cuius mentionem fecit Homerus: & scribendum sic esse cessent, Ea utinam aetate pubescerem: qua aggregati Pylii & Arcades praelium conseruere: praecipitem ad Celadontem penes Chae moenia, Nec scribendum est Phee: nec Celadontem. Hunc enim sepulchro pro ximum allabi lardani. Et uiciniorem hunc arcadibus locum esse: quam illum. Ad mare Triphyliacum cy parissa est: & pyrgi idest turres & fluuius Acidon Nedia flumen: nunc quidem Triphyliae: & Messeniae terminus: impetu e Lycaeo arcadiae monte delatum e fonte: quem Rhea cum louem esset enixa: rupisse fertur in fabulis ut unde lauaret: haberet. Praeterfluit autem phygaliam ubi phyrgerae gens Triphylio rum extrema: Cyparissiis Messeniorum primis confines sunt. Priscis uero temporibus alii erant termini ut aliqui trans Nediam subiecti Nestoris essent: & Cyparissentem: & alia ulterius uti mare pylium poeta protendit: usque ad urbes, vii, quas Achilli spondet Agamen non, Cunctae uero prope mare amathonetis phyli habitantur. Hoc est iuxta mare pylium. Post Cyparissentem ad Messeniam pylum: propter coryphasium nauiganti Erena occurrit: quam nonnulli Arenam prius uocari eodem quo pyliaca nomine: falso arbitrantur. Est & platamodes a qua ad coryphasium & pylum: sic enim non uocant stadec. sunt. Est & cenerium: & in eo quoddam oppidulum eodem uocabulo dictum. Nec uero tantopere prisca indagam da sunt. At uero satis esset: quonam modo hac tempestate singula sese habent proferre: nisi nobis ab ineunte pueritia fama quaedam de hisce tradita foret. Cunque alii alia memorent: indicare necesse eti Caeterum ii quorum illustriora sunt nomina: quique antiquitate praecellunt: plurimum sibi fidei uendi cant: cum in experiundo primarii sint. Cunque Homerus in hoc genere uniuersos antecellat: quecunrum ab eo dicta sint: simul discucienda sunt: & ad praesentia concurrere oportet sicuti & paulo antea diceba mus. Quae igitur ab Homero de caua Elide: atque Buprasio traduntur: prius a nobis examinata fuere, De illa uero quae Nestoris subdebatur imperio hunc profert in modum, Qui coluere pylum: & amoene moenia Arenae. Inde uadum Alphaei Thryon: altis turribus Epy Et Cyparissentem: simul Amphigeneam habebant. Ac Helos: & pteleon: tum Dorion: ast ibi musae Threicio inciderant thamyrii: resonoque canore Priuauere uirum: Oechalia tum forte profectum Regis ab Eurythi regno: Oechaliaque creati. Haec igitur pylos: de qua inquisitio fit. De ipsa uero mox perscrutabimur. De arena diximus. Quam","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 285","label":"285","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/285"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 287-2","label":"287","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-2"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}