{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 287-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 287-2","ref":"287-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"uero nunc uocat Thryon: alibi Thryoessam appellat. Vrbs thryoessa manet montis sublime cacumen Eminus alphaeo. Alphaei uero uadum iccirco dicit: quoniam eo in loco pediti transitu facilis esse uideatur. Hodie uero Epitalium Masticiae locus uocatur. Cum autem dicat: Altis turribus Epy. Quaerunt aliqui utrum utrius adiectiuum sit. Et quaenam urbs. Nunquid quae margale: Amphipoliae terrae hoc tempore nominantur. Hae quidem nullum natura munimen habent. Alterum in Masticia commonstratur: naturale munimen habens. Hoc quidem intelligens urbis nomen Epy: hoc est sublime dixit: ex eo quod illi situ naturali obuenerat. Sicut Helos: idest paludem & Egialum: hoc est littus: aliaque permulta. Margalan: idest rubicundam forte per oppositum. Thry on: & thrvoessam Epitalium aiunt appellatam: quia tota ea regio thryo: idest iuncis aut uluis passim referta est. Flumina praesertim: amplius hoc ipsum apparet: ad loca fluminis uadosa. Vnde &: Forsan thryon transitum uadumque dici aiunt. Epy uero altis munitum turribus Epitalium inquit. Natura enim ualidum est oppidum. In aliis namque Epeam coloniam: idest sublime cacumen ait. Vrbs thryoessa manet montis sublime cacumen. Eminus alphaeo: postrema pyli amathoentis. Cyparisseis est circa pristinem macistiam: quae deserta est: sicut & macistium. Alia est messeniaca cyparissia Eiusdem similiter nominis: ut illa dicitur cyparissia numero singulari genere muliebri. Amnis uero cy","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 287","label":"287","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 287-3","label":"287","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/287-3"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}