{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 290.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 290.9-11","ref":"290.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/290.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/290.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/290.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Ne semel quidem: sed in Olympia semper llle etiam agon: qui nunc proponitur in Elide factus apparet: in quae debitum illud debebatur. Nam debitum erat in Elide dia (ut poeta testatur) quat tuor uictores sequi. Et iste quidem non erat corona insignitus. Nam cursus super Tripodis praemio futurus erat. Ille autem post sextam &.xx. fuit Olympiadem. Pysani igitur recuperata suorum possessione: Agomen ipsi conficiebant cum tanta celebratum: gloria intuerentur. Aliquot post temporibus Pysaea rursus plaga in Elaeo rum iura concedente. Denuo ad eosdem concessit agonis: & ludorum institutio. Lacedaemonii quoque ad id suam operam contulerunt. Post ultimam Messeniorum destructionem: contra quos ipsi socia arma coniunxerant, Quo in tempore Nestoris nepotes & arcades pro Messeniis bellum susceperant. Adeoque sociam illis naua runt operam: ut oram uniuersam usque Messenios fines Elaeam appellari contigerit. Quae & in hoc usque tem pus perdurat. Pysanorum autem & Triphyliorum & Cauconum ne nomen quidem esse reliquum. Ipsamque pylon amathoenta ad Lepreum cultoribus implerunt: ut morem gererent: & ipsis Lepreatis bello uictoribus gratificarentur. Aliosque complures pagos ditraxerunt: quos per se ac marte suo res suas gerere uolentes aspicerent, Aquibus & tributa exegerunt. Tractus autem ipse pysae plurimum nomins consequutus est. Imprimis propter principes ipsos longe lateque potentes: Oenomau scilicet eiusque successorem pelopen: & illius filius complu res, Salmoneus quoque hoc in loco imperitasse traditur. Itaque pysana regione in urbes octo diuisa: harum Salmone uocatur. Has ob res & Olympicum templum: & regio magnopere perora uirum: & omnium praeconia uo litat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 290.5-8","label":"290.5 to 290.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/290.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/290.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 291.1-4","label":"291.1 to 291.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/291.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/291.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}