{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 294.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 294.5-8","ref":"294.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Eo in loco agrippa Bogum maurisiorum Regem: Anonii partes sequutum in actiaca pugna: supplicio affecit: Lotumque inter nauigandum intercepit. Methone autem contiguus est acritas messenii sinuns initium. Diciturque etiam asineus ab urbe asina: primo ipsius sinus oppidulo. Cuius nominis & alia est Hermionica. Hoc quidem sinus initi um ad occasum spectat. Ad ortu autem sunt fenestrae: sic enim uulgo uocantur. Cinaedio ac Tenaro nunc Laconicis confines. A fenestris uero inchoans inter mediam pylum offendes: quam Betylum plerique nominant Inde Leutra. Quae a Boetiis leuctris deducta fuit Colonia. Dehinc in petra ualido munimime sita est Cardamyla. Postea pherae urbi Thuriae atque Generis finitimae. Quo ex loco Nestorem Gerenium uocitari traditur: quoniam ibi salutem (ut diximus) comperauit. Ostenditur quoque in Gerenio agrum sacellum aescu lapii: Triceum cognomine: Quia uenientes e Thessalica tricca mortales illud condidere. Fama est leuctrum & Charadram & Thalamos nunc Boetios uocatos: cultoribus a pelope ex Boetia quibusdam introductis ha bitatos: cum sororem eius Nioben neptui locasset amphioni. Praeter pheras autem Nedon amnis per laconicum labitur agrum: alter a fluuio Neda. Nedusiae uero palladis cognomento insigne templum habet. Est etiam in poeassa Nudesiae palladis sacellum nobile: a Nedonte loco nomen assequutae. A quo ductis habitatoribus teleclus poeassam coluisse praedicatur. Simul & Etheas atque Tragiu. Ex prolatis, vinur bibus achilli. De Cardamyla quidem & de pheris explicauimus atque pedaso Caeterum enopen quidam pelana nominant. Aliqui uero locum quempiam Cardamylae adiacentem. Quidam Gereniam terram. Hiram autem common strant in monte: iuxta Megalopolim arcadiae ciuitatem: qua ad ardaniam iter habetur. Quam a poeta oecha liam uocari ante diximus. Nonnulli mesolam hoc nomine nunc appellari asserunt. Quae inter traigetum & messenam ad sinum pertinet. Ad epaea hoc tempore thuria dicitur. Quam pheris conterminam commemoraui mus. Sita uero est in excelso colle. Vnde epaea id est celsa: nomen sortita est. Athuria uero sinus thuriates: in quo ciuitas quaedam fuerat Rhium nomine: e regione tenari. Antheam quidam sane Thuriam ipsam ese aiunt. Nonnulli quoque epaeam methonen. Alii uero eam quae inter asinam messeniam urbem: proprie pratosam nuncupatam: cumius urbs est Corona mari uicina.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 294.1-4","label":"294.1 to 294.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 294.9-11","label":"294.9 to 294.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}