{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 295.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 295.1-4","ref":"295.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/295.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/295.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Quin has inquit urbes ambas cepesse: si adipiscendae pelo ponnesi cupiditate duceris. Vtroque.n.cornu boue continebis: Cornua quidem Ithomen: atque Acrocorinthu Bouem uero peloponnesum esse dictitans: Hac igitur opportunitate perper urbis istas concitata saepius esse bell Corinthum igitur a fundamentis esse deiectam: rursumque restitutam. Et messenam a Lacedaemoniis quidem esse destructam. A thebanis autem instauratam: & a philippo Amyntae filio postea: uerum arces ipsae inhabitatae man sere. Dianae uero palustrae templum in Laconicae siue Messeniae terrae finibus est: ubi utriusque populus con mune sacrifium: conuentumque celebrabat. In eo profecta: feriatum uirgines Messenii procacitemr incestarunt Cum autem Messei nullis uiolatores poenis multassent: conflatum est bellum. Ab hac palude Dianae templu in Sparta constructum est: cognomento palustrae. Rebellantibus autem saepenumero Messeniis: frequenter di micatum est. Primam igitur eorum subiugationem a patruum partibus fuisse: Tyrteus in suo testatur poemate. Se cundam uero qua Elaeos: & Argiuos: & Pysaeos: socios assumentes desciuere. Cum Arcades arisiocratem Regem Orchomeni: ducem exhibuere belli. Pysaei uero pataleonem Omphalionis filium. Quo in tpre ipse illius belli Imperatorem sese Lacedaemoniorum fuisse testatur. In eo Elegorum opere quod Eunomiaui, bona in scribitur institutio: & paulo post. Ipse.n.Saturnius coronate Iunonis maritus Iuppiter: hanc Haraclidis urbem tradidit. Quibus cum nos uentuosam linquentes Erineum: ad amplissimum peruenimus peloponnesum: Dicuntur. n.haec Tyrtei quorum quaedam proposita surt. Itaque aut ipsum carmen esegiacum autoritatem amiseri aut philochoro neganda fides e: & Calistheni: aliisque compluribus: qui ex Athenis & aphidnis illum aduentasse memorant, Cum Lacedaemonii Apollinis responsa flagitasset: qui ducem ab atheniensibus peterent edixit. Ductu igitur & Auspicio Tyrtei: secundum gestum est bellu. Tertium subinde ac quaertum constitisse bellum ferunt: in quo Messeniorum ruina consequuta est. Tota uero Messenii tractus nauigatio: sinibus computatis: ad stac decc. foret. At, mplus: quam satis est: netra diuertit oratio: dum loci noticiam ex historiis tractam sectamur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 294.9-11","label":"294.9 to 294.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/294.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 295.5-8","label":"295.5 to 295.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/295.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/295.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}