{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 298.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 298.1-4","ref":"298.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Aratus inquit: hoc est gubernacula & clauos nauium. Ex aliis oppidis quae poeta meminit: quaedam dicta sunt. Nonnulla prorsus deleta sunt. Aliquorum adhuc uestigia restant. Quorundam permutata sunt uocabula: sicut Augiae Egeae: Nam in locrensi plaga nulla penitus supersunt, Lanon a Casfore & polluce per ob sidionem expugnatam scriptis commendatum est. Inde illi Lapersae appellati fuere. Apud Sophoclem per Lapsas: idest Geminos iuratur. Sic & per Spartanos & Argiuos deos iuratur. Ephorus posteritati prodidit Euristhe nem & ptoclem Heraclidas redactam in potestatem oram Laconitam sex in pres diuisisse. Ipsamque inductis inquili nis & ciuitatis ordinasse. Vnam itaque particulam eximiam Amyclasse excepisse: Et proditori tradidisse: qui Laco nicam illis regionem exhibuit. Quique suasu suo profectum loci: ut tutus abiret: & cum achiuis in loniam commigra ret induxit. opartam uero regale sibi ipsis domicilium declarauere. Ad reliquas singulos Reges dimisere: concedentes ut cohabitatores admittere liceret: quellent aduenas: cum tot ubique mortales defecisse cernerent: usos autem Laimeni opera. Finitimos uero cuctos: licet Spartanis subiectos: partibus tamen legibus ac iure uiuere in societatem ciuitatis adscitos: communionemque magistratuum. Eos autem Helotas uocari. Caete rum Aegin Euristhenis filium ius illud dignitatum aequabile ademisse. Mandasseque ut sparte tributa conferrent: caeteros quidem paruisse. Helaeos atem qui Helos habitant rebellasse. Ipsos inde ui & armis bello supratos: in seruitutem perpetuam damnatos: certis impositis conditionibus dominis ipsorum: nullo pacto licere: aut liber tate donarem: aut extra fines eos uenundare. Hoc illud bellum est: quod aduersus Helotas uulgatur. Haelotica etiam seruitus usque in Romanorum perdurans imperium: superatamque Laconicam: quam. Rex Agis demonstrauit Illos quodammodo Lacedaemonii publicos habebant seruos: assignatis sibi quibusdam habitaculis: & con tributis peculiariter ministeriis. De Laconica sane Reip.institutione eiusque mutatione: permulta forent omittenda: cum late cognita sint: Attamen pleraque digna memoratu sunt. Fama est.n.Achaeos Phthiotas una cum pelope peloponnesum ingressos: habitasse laconicam. Illos antem adeo uirtute praestantes excelluisse: ut cum peloponnesos permultos prius annos Argos uocaretur: Ea tempestate argos Achaicum nominari coeptum sit: nec sola peloponnesum: sed etiam proprie laconicam eo modo appellatam.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 296","label":"296","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/296"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 298.5-8","label":"298.5 to 298.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}