{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 299.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 299.1-4","ref":"299.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Subinde Caeetaessam quidam dici arbitrantur: quia herba Ca iamintho: idest Nepita uehementer est abundans. Alii ad rimas appellari: quas terraemotus efficiunt: qui Cae ti uocantur. Laconica uero frequentibus terraemotibus agitari. Spelunca etiam quaedam pro carcere apud Lacedaemonios est: quam Caeta nominant. Aliqui etiam tales cauernas Cous dici malunt: unde & feras Ore scoas.i.in speluncis cubantes: poeta dixit. Taygeti quoque cacumina quaedam abscissa fuisse: memoriae non nulli prodidere. Sunt & Latomiae,i.lapidicie praeciosorum lapidum Tenariorum: a Tenaro multis iam saeculis. Nuper autem ingens Taygeti patefacta est effossio in pensas ad eam Romana suppeditante luxuria. Vrbem autem ac regionem eodem Lacedaemonis appellari uocabulo: uel Homero constat autore. Regionem autem dico cum Messenia? cum de arcubus mentionem facit. Pulchros illi dedit Iphitus Eurytides hospes in Lacedaemone occurrens. Tum subifert: ambo inuicem in Messena in Ortsilochi domo coiere. Pherarum locum dicit. Cuius pars fuit Messena. Itaque nihil differt illi dixisse communiter: dedit in Lacedaemone occurrens. Et ambo iui cem coiere. Nam pheras Ortsilochi domum fuisse liquant. Ad pheras uenerant domum Dioclei Ortsilochi filii: Telemachus ad pisistratus. Pherae autem ad Messenium agrum pertinent. Quando autem ex pheris discedentem inquit Telemachum: die toto cogitasse iugum ait: dehinc ait. Sol petit occasum: subeunt Lacedaemona magnam. Inque domos agitant Menelai urbs tunc accipienda est. Quod si ita non sit: e Lacedaemone in Lacedaemona peruenisse uidebitur. Alioquin Menelai habitaculum in ipsa Sparta non fuisse credendum erit. Cumque ibi non adsit Telemachum dicere: Spartam Pylumque proficiscor. Sic.n. regionis & urbis Epitheta coincidere uidebuntur: nisi forte hoc poeticae concedendum sit licentiae. Contrarium,.n.ut Messena cum Laconica pyloque Nestorea sit. Neque per seipsam instrui: ipso nauium catalogo. Neque in partem coniter uenisse militiae. Post Maleam autem sinus excipit Argolicus: ac Hermionicus. Ille quidem usque ad Scylleum nauiganti ad orientem spectanti: & ad Cycladas. Alter magis ad ortum quam iste: uergit ad Eginam terramque Epidauriam. Sinus quidem Argolici primas partes Lacones ha bent: reliquam tenent Argiui. In quibus sunt & Apollinis templum: Daelium Laconu: quo nomine & Boetium est.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 298.9-11","label":"298.9 to 298.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/298.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 299.5-8","label":"299.5 to 299.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}