{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 299.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 299.5-8","ref":"299.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Et Mi noa castellum quo uocabulo est & Megaricu. Et Limera Epidauria (ut inquit Artemidorus) Scribit autem Apollodarus ipsam haud Cythera esse. Quae cum commodissima portu sit: breuiter ac praecise limeram: c si limeneram.i,. portuosam appellatam esse nomine permutato. At ipsa Laconicae nauigatio statim a Malea incho ans: usque longum in spatium aspera fit. Tamen stationes & portus habet: reliqua ripa bonus est praedita por tubus, Paruae quaedam illi adiacent Insulae: haud sane memorabiles. Argiuae autem sunt prasiae ac Teme nium in quo humatus est Temenus: & prior locus est: per quem Lerna fluuius eodem quo palus nomine fluit. In qua tentas de Hydra poetae fabulas aediderunt. ipsum uero Temenium longe ab argo,vi, & .xx. stad distat a mari: ab argo ad Hereum. xI. Hic usque Mycenas decem. Secundum Temenium Nauplia est Argiuorum nauale: sic proprie dicta: quod eo naues nauigent. Ab hoc ficta esse de Nauplio: & filiis eius ab hisce iunioribus dicitur. Nec.n. illorum immemor extitisset Homerus palamedis uidelicet: cuius tan ta sapientia & intelligentia ostentatur: quem iniuste ac dolose necauere pelasgi. Nec Nauplii qui cir ca montem Caphareum: tantam hominum cladem commisit ac funera. Ipsorum genealogia praeter alia fabu lis plena errore profertur. Concedatur sane ut Neptumno procreatussit. Quonam uero modo ex amyme ne matre genitus sit: qui Troianis adhnc reaperibus uitam agebat? Post Naupliam speluncae sunt: & in illi: Labyrinthorum aediticia: eas uocant Cyclopeas. Dehinc alia loca: & ordie sinus Hermionicus situs est: quae cum in Egima locus ordinet: ipsa etiam circuitionis partitio haud sane despicienda nobis indicauit Eius initium ab Asina est oppidulo: dehic Hermione: atque Troezen. In ipso maris cursu praeiacet Insula Ca lauria.xxx. stadm., habens in circuitu: medio maris brachio stad quattuor a continente segregata. Subin de sinus est Saronicus: qui & pontus a quibusdam uocatur: & a nonnullis poros.i.transitus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 299.1-4","label":"299.1 to 299.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 299.9-12","label":"299.9 to 299.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/299.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}