{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 303.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 303.1-4","ref":"303.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"cem usurpasse proetus uidetur. Et eam Cyclopum opera atque arte moenibus roborasse, li autem septen erant numero quos Gasterochiras idest uentrimanos appellabant: quoniam suo alebantur artificio. E ly cea uero uocatos aduentasse traditur. Et forte speluncae apud Naupliam & Illarum opera: horum cognomen contraxere. Arx ipsa Licymna ab aedificatore Licimno dicta. Abest autem a Nauplia stad.xii. Et ipsa ue ro & uicina Midea desertae sunt. Non illa sane quae in Boetia est. Cum illa sit Media: ut pronoea quae pro uidentiam significat accentu in tertia a fine seruato. Haec autem Midea ut Tegea est: si penultima tenet acce tum. Huic affinis est Prosymna: habens in ipsa Iunonis templum. Plurimas autem cum rebellarent: Argiui desolatas uastarunt. Habitatores autem e Tirynthe quidem Epidaurum sese receperunt. Ex Hermione autem ad Halies (sion uocantur) idest piscatores, Asina uero terrae pagus Argiuae: penes Lacedaemoniam Nau pliam. Ex ea inquilini in Messenium commigrarunt agrum: eodem quo Asina oppidulum Argolicum: uocabulo nuncupata. Nam cum Lacedaemonii plurimum ex alienis agris uendicassent: in hanc cultores dimittebant: quoscumque ad se confugientes excepissent: sicut autor est Theopompus. Quaeque è Nauplia fugerant eo secesserem. At Hermionae urbs haud ignobilis est: cuius littus tenent Halies idest piscatores homines ma ritimis exerciti negotiis. Rumor est uulgo apud Hermionenses compendiosum esse inferorum descensum. Quocirca nullum ibidem mortuis naulum imponunt. Dryopum domicilium & Asinam fuisse memorant qui ex uicinis Spchio locis extitere. Vbi (ut Aristoteles testis est) Dryops arcas inhabitauerant. Eos aute Hercules ex terra Dorica parnaso finitima expulit. Scyllaeum quod in Hermione est nomen anisi filia Scylla coepisse inount. Quae Minois cupidine capta: cum ei Niseam proditione tradidisset: ab eo in profur dum deiecta est. Et fluctibus horsum agitata sepulturam obtinuit Eiones autem uicus quidam erat: quem eie ctis incolis Mycenaei nauium receptaculum instituere. Eo inde uastata ne statio quidem ipsa manet. Troezen sacra posidonii.i.Neptumno fuit. A quo & posidonia oli appellata. Ea stad. xvia mari eminet: urbs & ipsa insignis. Ipsius portui quem Mentum uocant: parua imminet Insula Calauriam nomine, Cuius ambitus est ad tricena stad. Hic Neptumno dicatum fuit Asyium.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 303","label":"303","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 303.5-8","label":"303.5 to 303.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/303.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}