{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 306-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 306-2","ref":"306-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Mycenae quidem nunc extinctae iacent. Earum urbem a Perseo conditam esse constat. Cui Sthenelus successit in regno. Huic Euristheus. Hos eosdem uero Argos imperio tenuisse constans memoria est. Cum autem Euristheus ad Marathonem: aduersus Herculis filios: Iolaumque ductasset exercitum: auxilium fe rentibus Atheniensibus: in ipso proelio fertur occubuisse. Reliqua sane eius mem bra Gargetti sepul ta esse. Caput autem Corinthi seorsum: Quod ab lolao circa fontem acariam: secus tramitem: Abscissum fue rat. Vnde locus eurysthei caput appellatur. Mycenae autem in Pelopidarum regimen cecidere: e Pysaeo agro prouenientium: Deinde ad Heraclidas peruenerunt: quibus & argos ipsum subiectum erat. Post commissum uero in salamine proelium nauale argiui: & Cleonei ac Tegeatae Mycenarum urbem inuadentes: My cenas radicitus excidere. Agrumque dispartiuere. Tragoediarum quidem scriptores urbem utranque: prp locorum propinquitatem: communi appellauere nomine, Eurypides in una & eadem tragoedia: Modo Mycenas modo argos idem uocat oppidum sicut & in Ephigenia & Oreste. Sunt autem Cleonae me diocre oppidum in uia situm: quae ex argo Corinthum ducit. Et in tumulo frequentibus habitato incolis muros perpulchros habente. Quo circa poeta mihi proprie dixisse uidetur: Moenibus pulchris excelluisse Cleonas. Hic silua surgit Nemaea inter Cleonas & philuntem. In qua argiui sacra celebrare consueuere Nemaea. Ibi quoque: quae de Nemaeo Leone gesta: fabulis prodita sunt. Et Belbinus est paBelbinus gus. Distant autem Cleonae ab argo quidem stadtic. &. xx. A. Corintho uero stad. lxxa. Nos uero ab acrocorin thoaedificium expectauimus sane Corinthum locupletissimam aiunt: cum Isthmo immineat Emporium Corinthus locus negotiatoribus frequentatus. Et duorum dominus portuum existat. Quorum alter quidem asiae: Alter autem propinquus est Italiae. Vtroque ex loco faciles inuicem mercium commutationes faciens. Tantundem etiam remotis utrinque gentibus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 306","label":"306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 307.1-4","label":"307.1 to 307.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/307.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/307.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}