{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 306.5-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 306.5-7","ref":"306.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Sunt etiam Hysiae Argolicae terrae ora celebris. Similiter & Cenchreae: quae in uia e Tegea argos ducente per parthenium montem: & per Creepolum sitae sunt. Has ignorauit homerus & Lycurgium & Orneas. Vici autem nunc sunt Argi ui agri. Haec quidem eodem quo mons nomine: illas uero simili appellant uocabulo: quo Orneas inter Corynthum ac sicyonem positas. Inter peloponnesi ciuitates Argos & sparta gloria praecellunt in hanc etiam aetatem: Prò quarum quidem claritate longe lateque disseminata: non sane longa suscipienda uenit oratio. Ne ab omnibus de illis memorata recepisse uideamur, Priscis profecto saeculis argor am plius illustre nomen sparserat. Postea uero Lacedaemonii gloria omnino superarunt perseuerantes suas leges: ac instituta conseruate nisi siquid paululum illos aberrare contigit. Argiui pyrrhum quidem regem non admiserunt: sed ante illorum moenia mortem obiit: tum tegula ab anicula quadam (ut aiunt) in eius caput supne deiecta fuisset. Aliarum autem subditi fuerunt imperio. In societatem quoque achaeo rum communiter ducti: una cum illis Romanorum potentiam subierem. Et nunc ciuitas ipsa consistit secundum post Spartam dignitatis locum obtinens. Deinde de locis Mycenis & Agamennoni suppositis ex plicemus. Quos in nauium dinumerare Poeta memorat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 306.1-4","label":"306.1 to 306.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 306","label":"306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}