{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 307.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 307.1-4","ref":"307.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/307.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/307.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/307.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Fuit autem & non tuta profecto nauigatio: quod quidem antiqoribus anis freto con tigit siculo. Itidem nec maria ipsa praesertim supra maleam: propter aduersos uentorum flatus: Inde est natum uulgo prouerbium: cum maleam deflexeris: domesticos obliuiscere. Asiaticis igitur: Italisque mercatoribus gra tissimum erat: omisso ad maleam cursu Corinthum diuertere: aduectis eo mercibus. Vbi & importatarum & ex portatarum e peloponneso rerum: uectigalia uendi contingebat. Hoc apud posteros omnino permansit, Postmodum maiora in dies adueniebant apditamenta. Illuc enim in Istsimicorum celebratione ludorum multitudo conuenarum concurrebat. Ipsi quoque Bacchiadae annis ferme, courbem dominatione tenuerant Bacchiadae & Tyranni locupletissimi: & numero plurimi: & genere clari euadentes. Et emporium ipsum adempto metu fructuosum possedere. Cypselus autem hisce destructis tyrannidem occupauit. Eiusque domus diui Cyselus tias oblatum Olympico templo cypseli domum testatur eximiae magnitudinis simulacrum: solido ex auro fabricatum: & in tertiamusque generationem domus eius perdurauit. Demaratus quoque ex Corinth Demaratus potentissimis unus domesticas fugitans factiones: tot domo secum opes tulit in etruriam: ut urbis: quam ciuita te donatus adiit princeps extiterit. Et filius eius Romae potitus est regno. Veneris etiam templum adeo Veneris temlocumpletum extitit: ut supra mille deae prostitutas puellas capet: quaes ueneri uiri mulieresque addixerant. plum Propter has igitur frequens in urbem multitudo turbaque conueniebat: unde ciuitas mirum in modum dita batur. Nautae etiam leuiter sumptus factitantes assumebantur. Hic uulgatur ueteri sermone prouerbium. Non Prouerbium omnium est uirorum corinthum nauigatio. Igitur cuiusdam meretricis facetum illud posteris uulgatum est re sponsum. Nam cum altera illi exprobraret inertiam: quod nulla operis teneretur industria: nec lanas attingeret: Ego inquit talis in hoc breui tempore ternas disposui telas. Ipsius urbis situm talem esse contingit: & ex Hie ronymi scriptis & eudoxi & aliorum: & quatum ipsi cernere potuimus: post restitutam nuper a Romanis urbem mons excelsus est stadum trium ac dimidiati altitudinem habens ad perpendiculum. Asceses ad stad. xxx Corinthi in acutum terminatur cacumen. Acrocorinthum autem eam nominant. Cuius quidem pars in aquilonem uer mons sa maxime in arduum recta consurgit. Sub on ad acrocorinthi radicem in plano: instar mense loco iacet op Acrocorin pidum. Ipse urbis ambitus stad.xl.erat. Vbi a monte nuda fuerat urbs: moenibus uallata fuit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 306-2","label":"306","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/306-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 307.5-8","label":"307.5 to 307.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/307.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/307.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}