{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 309.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 309.9-11","ref":"309.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/309.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/309.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/309.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Quartus est in paro insula, Phli us quidem in medio Sicyoniae. Argiuae quae & cleones & stimphali: circuitu complexa iacet. Eximie uero colitur in phliunte ac sicvone Diae. Sic enim heben uocint phanum. Primis autem temporibus si cyonem meconam appellabant. Adhuc autem antiquis egiolos uocabant. Eam reaedificatam ferunt: longe a mari stad.xx. Vel ut alii.xii. in ualido tumulo: Cereri dicato Vetus autem illius aedificium fuit Emporium cum portu. Sicyoniae uero terrae atque Corinthiae terminus est Nemaea fluuius: pluribus annis sub Tyrannorum dominatu gubernata. Semper tamen mansuetos uiros Tyrannos habuit. Imprimis cla rissimum aratum: qui & ciuitatem & libertatem reuocauit: & achaeorum adeptus est regnum ab ultro offeren tibus: etiam potentiam consequutus. Ipsumque constans imperium auxit: adiecta illi patria aliisque ui cinis urbibus. Hyperesiam uero: aliasque a poëta dictas ordine ciuitates: Egialumque iam achaei subie ctas esse contigit usque Dymas & elaeae orae terminos. Hunc uero tractum lones antiquitus optinebant: qui ab atheniensibus duxere genus. Quondam autem egialea uocabatur: & incolae egialenses. Posteriori autem tempore ab illis lonia denominata: quomodo & Attica ab lone Xuthi filio. Fama est Deuca lionis filium hellenem fuisse. Hunc autem circa phthiam penei & asopi mediam: regnum tenuisse, Et maximo natu filio imperium tradidisse. Reliquosque foras dimisisse: ut sedem sibi quisque conquireret, E quibus Dorus Dorienses Parnaso affines habitatores constituit. Sibique superstites a se uocatos reliqui Xuthus autem assumpta in matrimonium Erechthei filia: colonos ad quaedripolin Atticae terrae induxit. Oenoam: Marathonem: Probalinthum: & Tricorythum. Ex huius filiis unus Achaeus nomine caedem inuitus patrans in oram Lacedemoniam profugus sese recepit. Et eius loci accolas Echaeos uocari constituit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 309.5-8","label":"309.5 to 309.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/309.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/309.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 310.1-4","label":"310.1 to 310.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}