{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 310.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 310.5-8","ref":"310.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Ille animum spirat: sit ructans taurus ut olim Pertrahitur: Regis ructans heliconii ad aras. Poetamque lonica colonia iuniorem esse coniactant: quam eius sacrificii Panionici meminerit: quod in Prie nensium agro lones communi celebritate Neptumno conficiunt heliconio. Cum & ipsi prienenses ab helice originem duxisse ferantur. Itaque huic sacrificio hominem prienensem iuuenili aetate uigentem regem prae ficiunt. Qui rei diuinae curam suscipiat. Ampliorem etiam faciunt coniecturam: ob ipsum de Tauro dictorum a uate propositum. lones enim tunc sese facto sacrificio litare arbitrantur: quum Taurus inter immolamdum mugitus emittit, Qui uero contra sentiunt: ad helicen dicta illa ex coniectura transferunt: deque Tauro deque ipsius immolatione. Perinde ac eo in loco talis consuetudo uersetur. Et ipse poeta de iis quae ibi celebrentur comparationem induxerit. Caeterum helice duobus ante res Leuctricas annis destru cta est. Eratosthenes locum se uidisse asserit: & Porthmenses affirmare: ut in traiectu Neptunnus ex aere sublimis adstabat aurigariam scuticam manu gestans: piscatoribus descrimen importantem. Heraclides autem commemorat: aetate sua calamitatem illam noctu incidisse. Vrbenque ipsam: quae stacti.xii. distabat a mari to to cum loco fuisse obrutam. Homines uero inde ad duo milia missos ab Achaeis: ut mortuos eximerent re infecta redisse: finitimis autem agrum dispartisse. Eam uero clandem ob Neptumni iram accidisse. Ionas enim ex helice profugos: missis legatis Neptunni statuam ab helicensibus petiisse. Quam si non exorarent saltem ipsius templi sacra postularent. Quae cum ab aliis non exhiberentur: ad achaeorum ciuitatem communiter miserunt. Quibus decernentibus: ut eorum nomine peterent denuo re infecta rediere. Proxima dehinc hyeme cladem illam ingruisse constat. Postea uero Achaeos lonibus sacra ipsa tradidisse. Alterius quoque he lice: quae ad Thessaliam pertinet mentionem fecit hesiodus. Quippe achaei per annos assidue uigiti scribam publicum: & praetores duos annuos habuere. Commune quoque consilium una in curia cogebant: quod Arnarion uocabant. In quo de republica senatusconsulta aedebantur: & per istos & per lones antea. Po stea decretum est: unum tantum praetorem creari. Aratus sane cum exercitus dux esset: Acrocorinthum eripuit Antigono. Vrbem uero Achae orum iuri subdidit: sicut & eius patriam Sicyonem. Assumpsit etiam Megarenses & omnium Tyrannides destruens: libertatem assequutos: Achaeorum nomini annumerabat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 310.1-4","label":"310.1 to 310.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 310.9","label":"310.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/310.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}