{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 313.1-3","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 313.1-3","ref":"313.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/313.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/313.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/313.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"assequi uirisimilius est. Ibi enim Neptunno fuisse negotium fingitur: quod de Troiano bello fuerat. Pe nes aeges achaicas Crathis amnis labitur: a duobus fluminibus incrementa suscipiens. Sic a miscendis aquis appellatus. A quo & Italicus uocatus est crathis. Vna quaeque particularum duodecim: e populis septem: octoque constabat: tanta uirorum praestantia regionem florere contigit. Extat autem pellene stadt. lx.supra iacens a mari castellum sane ualidum. Est & uicus pellene: a quo pellenice Chletae uestes ad agonas uictoribus praemia proponebantur. Ea inter Egas & pellenen iacet. Caeterum pellana aliud ab his est oppidum in Laconica situ. Locus ad Megalopolitanum uergens agrum. Egira autem super tumulo iacet. Bura ue ro mari incumbit ad stad.xl. Quam perterraemotus frequentes absorberi contigit. Hic Sybarus fons est: a quo Sybari Italico deriuatum est nomen. Aega seu Aegae dicantur: hoc tempore deserta incolis est: urbem habent aegienses. At aegium satis incolarum habet. Istro in loco louem a capra lactis alimenta suscepisse scribunt. Sicut aratus prodidit: Diuaque capra loui fama est: hic praebuit uber: & subdit Oleniamque louis uates dixere capellam, Locum ostendens quia proxima est Olenae. Ibidem & Ceraunia sublimi in petra locata: haec aegiorum iuris est & helice: & dicatus loui lucus Enarius nomine. In eo achaei de republica consultaturi conuentum agitare consuerant. Per aegiorum autem agrum amnis Selinus labitur: eiusdem nominis cum alte ro qui in Epheso praeter Dianae templum fluit. Et cum alio qui per Elaeam oram agellum praecurrit Quem Dianae Xenaphon accepto eius oraculo emptum dicit. Alius est Selinus fluuius in Megarensium tranctu Hyble uicinorum quos eiecere poeni. Caeterarum urbium siue particularum achaicarum Rhypes haud quaquam habitatae sunt. Agrum possidebant aegienses atque pharenses: quem Rhypidem uocabant. De quibus sic aeschilus mentionem fecit. Buramque sacram cerauniasque Rhypas. E Rhypibus sane oriundus fuit Mycellus habitande crotonis autor. Ab eisdem fuit & Leuctrum pagus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 313","label":"313","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/313"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 313.4-7","label":"313.4 to 313.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/313.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/313.4"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}