{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 317.9-10","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 317.9-10","ref":"317.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Et men sis Scirophorion. Inde etiam & Cychrides serpens: de quo dicitur ab Hesiodo: ut ab Cychreo fit educa tus. Dein ab Euryclo: quia insulam uastaret fuerit eiectus, postea ab Cerere ad Eleusinem confugien rem. hospitaliter exceptum illius factum esse ministrum. Nomen etiam ab arbore pytia: pytiusum adeptam. Eacidae quoque insulam nobilitarunt cuius aliquando ditionem obtinere. prysertim aiax ille Telamo nius accedit quamuod circa Insulam istam Graeci Xerxem nauali praelio profligarunt: domum timide fugi tantem. Eginetae etiam non parua ex hoc certamine gloria communiter potiti sunt. Et finitimi facti: & me morabilem exhibentes pugnae classem. Eleusinae autem fluuius est: hodie quidem Bocalia, prius autem Bocarus appellatus. Insulam hoc tempore possident athenienses: de qua quondam extitit aduersus Megarenses non parua contentio. Fama est pisistratum: siue Solonem in nauium catalogo: post uersum illum, Bis senas Salamine ratens agit inclitus Aiax. deinceps scriptum hunc inseruisse, Stabat agens acteae ubi consedere phalanges Vt teste Poeta uterentur: Insulam iuris Atheniensium a primordio fuisse. Quod sane testimonium Critici neo uaquam amplectuntur: cum multa contra illos carmina testimonium afferant. Na cur Aiax in locatarum nauium statione nouissimus?","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 317.5-8","label":"317.5 to 317.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/317.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 318","label":"318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}