{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 318.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 318.1-4","ref":"318.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"tem Menesteus. Igitur Athenienses tali apud Homerum uti uidentur testimonio. At Megarenses contra hunc in modum cecinisse, E salamine rates Aiaxagit atque polichna, Exque egiriosa: Niseaque: Tripodibusque. Quae Megarica loca sunt e quibus Tripodes hodie Tripodiscion appellantur: ubi nunc Megarensium forum iacet. Aliqui sane ex hoc aiunt: quia poliadis Mineruae sacerdos caseum recentem attingere pro hibita est: cui externus tantum offertur: cum ea quidem & salaminio utatur. Externam atticae salaminem aiunt: haud recte. Nam qui ex aliis Insulis manifeste uicinis atticae uehitur: offertur cum illi qui huius ritus autores extiterunt omnem qui e ponto longe aduehitur externum intellexerint opinio est: salaminem priscis temporibus seorsum instructam per se fuisse. Megara uero atticae partem extitisse. In salaminiaco aute littore attici soli & megarici confinia inacere contingit. Duos uidelicet incolles: quos cornua uocant. De inde Eleusin urbs: ubi Eleusinae caeteris templum extat: & phanum Mysticum quod Ictinus apuit turbae theatralis capacissimum. Is etiam uirginibus mineruae domicilium in arce condidit pericle omperis prae fecto. Ciuitas quidem in ipsis connumeratur populus. Dehinc Triasius campus patet: & eiusdem uocabuli ripa & populus. Dein Amphiala promontorium: cui sper imminet Latomia.i.lapidum excidendorum locus & sinus freti ad salaminem: ad stad duo. Quem cum Xerxes iniecta terra exaggerare conaretur: praeoccu pante nauali proelio: fugam cum persis capessere coactus fuit. In hoc tractu duae sunt exiles Insulae phar macusse. E quibus maior sepulchrum Circes ostentat. Super ac ripa modos est: quem Corydallum uocant. Et tribus una Corydallia. Post portus furum est psyttalia Insula deserta & saxosa: quam piraei portum dixe re quidam: uicina est Atlanta. Quo nomine alia est ad Euboeam atque Locros. Alia parua Insula psys taliae similis. Inde piraeus ipse in tribubus siue populis annumeratus. Est & Munychia tumulus cur uus: in Cherronnesi faciem. Cauernosus: tum natura tum opera dedita: magna ex parte ut habitatio nes admittat.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 318","label":"318","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 318.5-8","label":"318.5 to 318.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/318.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}