{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 321.1-3","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 321.1-3","ref":"321.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"A quo & inquilini Cranai uocantur. Mosopiam uero a Mosopo. loniamque a filio Xuthi lone posidoniam siue Neptumniam: & Athenas a posidone siue Neptunno & athena idest Minerua appellationem deo rum sortitam. Dictum est quod hoc in loco gens pelasga uidetur esse uersata. Quodque pelasgi ab Atheniensibus perper illorum errorem sint appellati. Quo uero maior est circa res praeclaras honoris auiditas: quoque plures fuere qui eas scriptis commendauere: eo maior est redargutio: nisi quicquam contineat historiae. Sicut in fluuiorum aggregatione ridere Callimachus inquit: Siquis scribere audemat Athenienses uirgines dulce ac purum Eridani haurire uinum a quo & pecora se abstinerent. Sicut igitur lucentes aquae potuique suauissimae fontes (ut aiunt) extra portas quas Diocharis appellant iuxta Lycaeum. Antia copiose atque pulcherrime fons aquae prope egregio constructus ornamento fuerat. Qui si hodierno tpe nusquam est quidnam esset: si priscis annis habundas: & lucida cum esset adeo ut etiam annis fieret posteriori mutata sit aeta re. In tot igitur ac tantis immorari non licet. Nec uero silentio ita praeterire: ut quorundam saltem summam memoria non complectar. Satis erit haec adiecisse: quod (ut philochorus memorie prodidit cum regionem ipsam Cares quidem a mari Boetii uero a terra populationibus uastabant: quos Aones uocitabant. Cecropas primum multitudinem in ciuitates.xii. habitandas digessit. Quarum nomina Cecropia: Te trapolis: Epatria: Decelea: Eleusis: Aphidna: siue ut alii plutali numero aphidne: Thoricus: Brauron Cytherus: Sphertus: Cephesia: Phalerus. Theseus uero postea duodecim illas in hanc unam cum con gregasse ciuitatem denuo memoratur Athenienses quide regali prius gubernabantur Imperio. In popula rem postmodum transiere statum. Inuadentibus inde Tyrannis pisistrato eiusque filiis: cum demum paucorum dominatus irrupisset: &, cecc. &XXX. Tyrannorum quos Lacaedemonii imposuerantur: hos quidem exturba uere facile. Et popularem potentiam tutati sunt: quoad Romani ciuitatem potentia sua possederunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 320","label":"320","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/320"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 321.4-7","label":"321.4 to 321.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.4"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}