{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 321.4-7","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 321.4-7","ref":"321.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.4.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Nam si paruo quodam tempore Macedoniorum. Regum uim infectam coacti habuere: eandem tamen gubernandi formam integram seruauere. Quidam sane tradunt ea tempestate per annos decem illos optimo statu gubernasse. qua Macedonum principi paruere Casandro. Hunc enim uirum cum aliis in rebus uehementior. Tyrannus esse uideretur: certe in Athenienses benignam exercuisse mentem constat. Ex quo parentem sibi ciuitatem accepit. Demetrium nanque phalerium ex ciuibus praefectum imposuit Theophrasti philosophi familiarem qui non modo popularem non destruxit potentiam: sed etiam melius rectiusque restituit. Documento sunt illius uiri Commentaria: quae de ista repu, scripta reliquit. Verum tantum inuidia ualuit: & in paucos odium & inimicitia: ut post Casandri obitum in Aegyptum fugere coactus sit. Insurgentesque statuas eius plures, cecidetractas conflauere: quodque est indignius adiecere quidam in matulas. Romanus igitur Senatus eos popularem statum agentes accipienns: proprias ipsis leges institutaque seruauit: & libertate donauit. Ve rum Mithridatico ingruente bello Rex ipse quos uoluit ei Tyrannos instituit. At potentissimum Aristonem qui ciuitatem ipsam uiolenter afflixerat sylla Romanorum Imperator expugnatum obsidione hominem: in potestatemque redactum supplicio affecit: & ciuitati ueniam tribuit. Quae in hodiernum diem usque libertate fruitur: eamque Romani magnis dignantur honoribus. Post piraeum autem portum phalerus est populus in littore propinquo, Dehinc Halimusii: Exonii halienses siue piscatores: Exonii Anagyrasii. Inde Orei: Lampyrei: Aeginenses: anaphystii: azenenses. Hi quidem populi usque ad sunium promontorium sunt. Inter hos uero quos dixi populos longum est promontorium Zoster appellatum. Primum post Exonios. Dien aliud post Thoreos: astypala. Ante illud iacet Insula Fabia. Ante aliud Eleussa. Ad ipsos etiam Exonios Hydrussa. Ad anaphystios antem panos templum est: & aliud Veneris Coliadis. Quem ad locum naufraga enatasse spolia ferunt e classe ultima persagum: qui ad Salaminem nauali proelio dicertarunt, De quibus & apollinem oraculum aedidisse constat. Coliades sane mulieres remigiis horrebunt. E regione autem horum locorum Belbina iacet Insula: non admodum semota & uallum procli. Plurimae uero harum cultoribus sunt uacuae. Vbi ant promontorium sunii flexeris: Sunius est populus dignitate praestans.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 321.1-3","label":"321.1 to 321.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 321.8-9","label":"321.8 to 321.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/321.8"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}