{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 325.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 325.1-4","ref":"325.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"plicio affectam. Sin uero maliciose nihil aedidisset: eos impata patrasse. Praefectos autem phani. perpe tratores illos ut iniudicatos occiderent: & quod amplius est in templo non approbasse. Rem uero in iu dicio constituisse: ad ipsasque sacerdotes citasse. Eae autem prophetisse sunt: quae e tribus reliquae suprrerant. Illis autem dicentibus nusquam legem esse: qua mulieres ius dicerent: aut iudicium facerent: electos etiam assum psisse uiros: pari cum mulieribus numero. Viros igitur absoluisse: at mulieres damnasse. Paribus autem suffragiis existentibus uicisse quae absoluerunt. Ex hoc autem apud Dodonen uiros solis responsa dare Boetiis. Ipsas autem prophetissas oraculum interpretantes: contra quod deus ipse Boetiis imperet dissere re. Tripodas apud eos collectos ad Dodonam mittere quot annis: iamque hoc efficere. Semper. n. ex suspensis Tripodibus aliquem nocturno diripientes tempore: & uestibus occultantes: quasi clanculum tripodes af ferre Dodonam. Postea Aeolicae deducendae Coloniae: penthilo auxilium attulerunt. Plurimos1 numero simul emittentes: adeo ut Boetia nuncuparetur Colonia. Posterioribus annis bellum iuxta plat as gestum agrum eorum magna uastitate afflixit. Suis inde rebus reparatis: iterum eo potentiae conscenm ut de Graeciae principatu Thebana ciuitas decertaret: duobus proelis Lacedaemone superata. In ipsa uero pugna cadente: Epiamenunda: ea de spe falsi deciderunt. Tamen pro Graecis contra phoce munis templi spoliatores bellum suscepere. Verum hoc ex bello contracta calamitate inuadentibus Gra ciam Macedonibus: ipsi per se urbem funditus deletam amisere. Inde refectam moenibus recuperar eo tempore rebus in peiora sublapsis ad haec usque tempora: ne mediocris quidem Pagi formam retinet, Reliquae etiam urbes pari sese ratione habent: praeter Tanagram atque Thespias. Nam hae satis comme dae permanent pro illorum comperatione. Deinceps sane de regionis situ facienda est expositio. Initium ab Euboico littore sumentibus: quod Attico solo continens est. Principium autem em Oropus: portusque sacer quem Delphinium uocant. Ad quem antiqua iacet Eretria: in Euboea nauigationem, Ix. stad. habens. Secundum post Oelphinium est Oropus stact intra.xx. Apud hunc uero est huius temporis Eretria. Nauiga tio ad eam est stad.xi. Deinde Delium Apollinis templum est: quod e Delo profecti condiderunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 323","label":"323","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/323"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 325.5-8","label":"325.5 to 325.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/325.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}