{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 332.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 332.5-8","ref":"332.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/332.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/332.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/332.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"A quibus eis ha bitus perdurat honor: propter rengendae ciuitatis probitate. Monstratur sane locus ipse in uia quae ex plateis ducit ad thespias. Deinceps quidem poeta Orchomeniorum memoriam facit. Eos in catalogo a Boetiorum gente separas. Vocat autem mimyeium Orchomenon a minyatum natione. Hic uero Colo nos quosdam deductos ad lolcum ex minyis dicitur. Vnde Argonautas Mynias dictos esse constat. Lo cupletissima autem quondam extitisse ciuitas uidetur & potentissima. Opum quidem testis est etiam homerus. Dinumeratis enim locis opulentissimis ait nec quanta in Orchomenon: Egyptiasue Thebas ag geritur gaza. Potentiae uero quoniam thebani Orchomeniis tributa soluebant: & Ergino Orchomeniorum Tyranno: quem ab hercule extinctum ferunt. Eteocles quidem Orchomeniorum Rex: qui primis Gratiarum templum extruxit: utriusque rei & amplissimarum rerum & potentiae documento est. Qui siue in accepiem dis gratiis siue in erogandis: siune in utroque pro uirtutis officio recte peragens has ipsas deas honoribus extulit. Necesse est. no eum ad beneficentiam: liberalitatemque natura pronum ac institutum fuisse: qui ad dearum istarum decus ac uenerationem conficiendam tantropere fuerit affectus: ut istam iam potentiam comparauit, Verum ad hanc & argenti copia fuerat opus. Qui enim non multa posiderat: ne multa quidem erogaret. Quique non multa accipiat ne multa quidem haberet. Sin utrunque contineat: & referendi quidem beneficii uicem habet. Quod.n. exinanitur simul atque repleturad usum ac necessitatem repletum sem per est. Qui uero praestat nec recipit: haud in utranque partem recto fungetur officio. Nam eius desinit munificentia: cum arca aerariumque defecerit. Cessabunt ergo donatores ei: qui tantummodo accipiat nihil contra gratificari paratus. Sic ne una quidem ex parte hic ipse suum bene nauabit officium. Simi lia & de potentia dici queunt. Caeterum absque communi cunctorum sermone: quod pecunia plurimo in honore sit mortalibus: interque res humanas ea feruentissime polleat: idque e singulis considerare licet. Reges enim ipsos plurimum ponsse dicimus. Ideoque ipsos Dynastas idest potentes nuncupamus. Quo niam quo uelint populos: aut ui aut suasione perduncant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 332.1-4","label":"332.1 to 332.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/332.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/332.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 332.9-11","label":"332.9 to 332.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/332.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/332.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}