{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 336.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 336.1-5","ref":"336.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/336.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/336.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/336.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Magnis quidem in terra factis terraemotibus ex tra templum euolasse: & effossioni finem imposuisse. Aliis etiam ne talia tentarent pauorem incussisse, in fabularum ordine ponemus. Secundum autem Agamedes & Triphonii opus esse aiunt. Verum quae nunc extant Amphictyones instituerunt. Ostenditur uero in templo Neoptolemi tumulus: qui iubente oraculo constructus est: cum uir Delphicus Machereus mactasset illum. Petebat enim deus (ut fabulae tradunt) paternae caedis supplicium. Vt autem simile ueri est templum inua sisse commotus est. At Macherei prognatus extitisse fertur Branchus: delubri in Didymis praesul agonem quidem in Delphis: priscum illum citharedorum instituerunt: deo paeana canentium. Hunc autem Delphi cris seo finito bello posuere. At porro Amphictyones: equestre certamen & gymnicum in Eurylocho ordi nauere: coronarum quem pythia uocauerunt. At citharedos tibicines ac fidicines cicharistasque adiunxerunt: sine carmine modulationes aliquas reddituros quod pythicus ritus uocatur. Quinque uero eius gene ris particulae sunt: Anaceusis: Ampera: Cataceleusinus: Iambi & Dactyli Syringes, Modulatus est au tem Thimosthenes secundi Ptolemaei classis praefectus: qui de portubus decem uolumina composuit. Vult autem Apollinaeum agonem aduersus draconem depugnatum: diuinis efferre cantando laudibus. Anaceusin quidem praeludium esse demonstrans. Amperam autem primam certandi experientiam. Cataceleusinum certamen ipsum. l. bum autem ac Dactylum cantum paeanem: qui talibus efficitur rhithmis uictoriae gratia: e quibus alter hymnis est ro prius. lambus antem obloquis: unde lambici: Syringes uero beluae deficientis langorem imitantes ac efficientes: pinde ac de extrema conuertat sese morientis sibila, Caeterum Ephorus quo plurimum ad haec tractanda utimur perperhoins diligentiam: quemadmodum & de illo testis est Polybius uir dignitatis eximiae: contraria mihi faci rem uidetur interdum ita electione instituens: & ab exordiis pollicens. Itaque scriptores historiarum increpanquod fabulas studiose scriptis inserant: & ueritatem laudibus exornans: ad ipsius oraculi sermonem honestam quandam adiungit promissionem: quod ubique sane ueritatem maximi aestimat: praesertim ad hanc ipsam mate ria. Absurdum enim est inquit: si reliquis in rebuns talem sectamur: ueritatisque modum inquirimus. Cum autem de ipso loquimus oraculo: quod super omnia uerissimum est: adeo incredibuibus & mendacibus utimur uerbis His autem dictis continuo subinfert: quod Phoebus & Themis nostro generi utilitatem afferre cupientes: ora culum comparare decreuerunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 335.9-11","label":"335.9 to 335.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/335.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/335.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 336.6-9","label":"336.6 to 336.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/336.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/336.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}