{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 338.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 338.1-4","ref":"338.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/338.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/338.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/338.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Anemorea exigua sane: eius tiues Trachini uocantur. At anemorea ab continenti nomen assequitur. Locus enim Catopterius uentosas in illam trudit procellas: praeceps quidam a parnaso proueniens. Hic autem mons CatopteriDelphorum & phocensium terminus erat. Qua tempestate Lacedaemonii Delphos a phocensium societate disiunxerant: & per se rem suam urbanam agitare permiserunt Eam plerique uocant anemoleam: dei Anemolea de hyampolis a nonnullis appellatur. In quam e Boetia hyantes profugi sese receperunt. Ipsa maxime in Hyampolis mediterranea est parapotamiorum uicina: diuersa ab ea quae in parnaso hyampolia nuncupatur. Elatia Elatia item inter phocenses urbes amplissima: Homero fuit prorsus ignota. Citra enim illius aetatem noua Dyrrha condita oportuno profecto sita est loco: aduersum maritimas incursiones. Eius ingenium Demosthe nes indicat & oportunitatem: repentium commemorans tumulum athenis exortum. Postquam a prytanibus Parapotami Elateam captam fuisse denunciatum est. Sunt autem parapotam ii idest affines fluuio. Pagus quidem penes Cephyssum habitans phanotensibus uicinus & Cheronensibus: & Elateae. Theopompus autem asserit: hunc locum ab Cheronea ad stadia quadraginta distare & disterminare Ambrysenses & panopenses & Dau lienses, lacere autem in ipso ingressu e Boetia in colle satis alto inter parnasum & montem. Abesse autem per stadia quinque ab terminis: Diuidereque Cephyssum dantem angustum utrinque tramitem: principium quidem e Lilea camptantem: Phocensi urbe: sicut inquit homerus. Et qui Cephyssi pro fonte Lilean habebant. Copaidem ueCephyssus ro his locum ingreditur. Daulium sane ad stadia sexaginta protenditur usque ad hyphanteum: cui incumbit Orchomenus. Hesiodus quidem amplius de flumine earum producit: & eius fluxu ut totam plabatur phocensem oram: sese serpentis instar intorquens: utque pene panopidem: Gechonemque munitam: & per Orchomenum se circunmflectatur. Angustiae uero iuxta porapotamios pugnam concitarunt. Quam paropotamiam nuncupant. Dicitur enim utroque modo: & hunc unum quem habebant ingressum: Est & Cephyssus phocensis & athe Cephyssus niensis & Salaminius: quartus quintusque Sicvone & in Schyro: sextus in agro ducens originem e Lyrcio Epidannus In Apollonia uero uicina Epidamno idest Dyrachio fons est circa Gymnasium quem cephyssum uo Dyrachiu citarit, Daphnus quoque cum olim phocensis esset urbs: diruta iacet hoc tempore Euboicum attingens Daphnus mare: diuidens Epicnemides locros. Hos quidem in Boetiam. Illos uero in phocidem a mari pertinentes. Schedieum Quippe signum est quod in ea sacellum est Schedieum quod schedii sepulchrum esse memorant.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 337","label":"337","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/337"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 338.5-6","label":"338.5 to 338.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/338.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/338.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}