{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 343.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 343.5-8","ref":"343.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/343.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/343.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/343.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Posterioribus de leta temporibus quae Crocio imminent campo, Cuius moenia Amphrissus amnis alluit. Sub Crocio autem phthioticae thebae sunt. Et halus quidem phthiotica nuncupatur ora & achaica: quae coniuncta est maliensibus sicut Ochryi propodes: & sicut phylaca protesilai orae phthioticae est maliensibus uici nae: sic & halus. Abest autem Thebis stadia circiter centum. In medio uero est pharsali & phihiota rum. Tamen philippus eam pharsaliis attribuit phthiotis adeptam. Sic & terminos & constitutiones na tionum locorumque semper uariari contingit: sicuti memorauimus. Sic & sophocles trachinem phthiotica nominauit. Artemidorus autem halum sistit in littore extra maliacum sinum iacente. Ppthiotin autem pre cedens,n. hinc usque ad penaeum: post Antronem pteleum ponit. Mox halum a preleo dece supra centum sta dia interuallo distantem. De trachine sane iam qualis sit explanatum est: & poeta nominatim exponit. Cum autem sperchium saepenumero meminit: sicut anem indigenam e timphresco Dryopico monte nascentem iuxt: Termopylum uero erumpentem. Inter ipsum & Lamiam declarat: ut omnia intra pylas quaecunque sinus sunt ma liaci: & extra sub illorum ditione fuere. Caeterum sperchius a Lamia stadia trigita distat. Quae cuidam imminet campo ad maliacum sinum partinenti. Indigenam uero sperchium esse demonstrat: eo quod illi caesariem se se nutrie dicat & quendam praefectum suu Meneschiu sperchii & sororis Achillis filium nominet. Vero autem simile fit Myrmi donas appellari cunctos: Achilli patrocloque subiectos qui ex Aegina profugum peleum comitati suut phihic tae quoque omnes achaei uocitabantur. Annumerantur autem iis: qui phthiotici iuris sunt sub achillis regno ad Miliensium habitationes inchoantes plures quidem. In ipsis uero Thebas phthioticas habere Echinam Lamiam Circa quam Macedonibus & Antipatro aduersus athenienses Lamiacum conflatum est bellum. In quo Leo sthenes dux atheniensium & regis Alexandri socios cecidit. Viterius sunt Erinrum: Coronaea. Erineum quidem quo nomine & altera urbs in Boetia est Melitea: Thaumacus: Proerna: Pharsalus. Eretria eodem nomine quo Euboica paracheloitae, & hos quoque eodem uocabulo quo sunt Etolici. Nam & hic flu men achelous est Lamiae propinquus: penes quem quidem sedes suas habent paracheloitae porrigitur autem ora ista ad aquilonem ad ascelpiadarum terram: & occidentem spectantium & Eurypyli & protesilai ciuitares in orientem uergentes & in meridie uero ad oram oetaeam in populos quatuordecim distributam: & in Heracleam plagamque Dryopum tetrapolin.i.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 343.1-4","label":"343.1 to 343.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/343.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/343.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 343.9-10","label":"343.9 to 343.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/343.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/343.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}